Liber VII
631

respicit, enutriri potuisset.Cerebelli implexu ratio et species. Atque huic sententiæ suffragantur cerebelli reuolutiones, quæ neutiquam æque atque cerebri reuolutiones alte penetrant, sed paulo minus quam superficiariæ, at frequentes admodumque continua serie deductæ uisuntur. superficiariæ quidem, quod exigua pars alenda sit, quodque facile cerebellum a profundioribus anfractibus aduentriculum usque ipsius perforaretur. frequentes autem, ut copia aliquantulum leuem illam penetrationem suppleat. Porro harum series quodammodotriplex est, effigie cum cerebri reuolutionibus neutiquam conueniens. apparet nanque cerebellum ob suas reuolutiones et impressum illum, quem ab occipitis ossis tubere in posteriori sede obtinet, tribus partibus efformari, dextra una, et alia sinistra et tertia media. ac dextra quidem sinistraque cerebelli partes duos quodammodo globos inuicem appositos ostendunt, in quorum inani spacio, ubi scilicet globi sese non contingerent,tertia cerebelli pars reponitur, quæ ligni casei’ue recentis uermem refert ob suas reuolutiones, quæ transuersim secundum cerebelli longitudinem mutuo æque distantes ducuntur. Huius partis apices uersus inferiorem cerebelli sedem reflexi, uermiformes cerebriprocessus suo loco efformare docebimus. Dextra autem sinistraque cerebelli pars in superiore cerebelli sede parallelas quoque et secundum cerebelli latitudinem ductas reuolutiones exigunt, quæ deorsumprotensæ, quasi in centrum, colliguntur, ad eam cerebellisedem, quam dorsalis medullæ initio connatam esse dicemus, contendentes. ac dextræ quidem partis reuolutiones ad sui partis sedem porriguntur, dorsalis medullæ initio continuam : sinistræ autem, ad sui partis sedem. At hæ cerebelli partes inuicem discretæ incontinuæque nequaquam sunt, sed inuicem continuæ unicum corpus, ipsum scilicet cerebellum constituunt.Galenum rationem unitatis cerebelli parum apte assignauisse. quod unicum, non autem cerebri modo geminum Galenus a Natura extructum esse asserit, quod duo dorsa, neque totidem dorsales medullas hominem habere minime decuisset : quasi ex cerebro, quod necessario ueluti in duas partes diuisum, neque substantia continuum,unica dorsalis medulla produci nequiuisset, ac proinde cerebellum ut corpus unicum necessario procreatum fuisset, ut unicæ dorsali medullæ aptum principium fieret.Dorsalis medullæ intitium. At Galene, qui in nugis crebro quibusdam, et etiam subinde immerito tuis delusus simijs, Herophilum, et Lycum, Andream, et alios Alexandriæ dissectionis professores, qui humana aggrediebantur corpora, irridere soles, cerebrum in suæ basis medio unicum, neque ut in superiori parte diuisim cernitur, et unicam dorsalemproducit medullam, in cuius superiori sede mox ab ipsius exortu Naturasinum insculpsit, qua mediam quarti cerebri uentriculi amplitudinem constitui dicemus.reliquam enim eius uentriculi amplitudinem, cerebellum supplet, quod utrinque duntaxat ad dorsalis medullæ sinus latera quasi duabus circularibus applantationibusadnascitur, continuum cum dorsali medulla corpus effectum. medio nanqueuposterioris cerebelli sedis pars, ut neque etiamanterioris dorsali medullæ continua, connata’ue est, sed tantum tenuis membranæ interuentu posterior pars dorsali medullæ committitur. Non aliter, mihi crede, quam si Natura cerebellum condidisset, ut dorsali medullæ transmissum a cerebri sinibus spiritum magis adaptaret, tuereturque. A cerebello etenim quantumuis in ipsius duritiei a cerebro differentia assignanda, et ratione cur cerebellum a cerebro diuisum sit expendenda solicitus fueris, nullius omnino uel minimi neruuli propago a cerebelloortum ducere reperies.In libro 8 De Vsu partium. Cerebri ac cerebelli durities, neruorumque ortus. Et profecto nulla est cerebri qua frontem spectat, et qua in occipitium etiam longius in homine quam ipsum cerebellum fertur, in duritie differentia : neque etiam adeo notatu digna cerebelli, quum tenui membrana id liberatum cernitur, cum cerebro in duritia est pugna. At ut cerebri basis, unde dorsalis medulla ortum ducit, cæteris omnibus cerebri partibus, et ipso quoque cerebello durior uisitur, ita quoque dorsalis suo principio sensim durior euadit, neque colore, neque duritia cerebello ipsi supernato correspondens.Cerebri, cerebelli et dorsalis medullæ color et substantia. Cerebellum enim magis flauum, cinericium’ue est, perquam paucis albescentibus lineis interstinctum, et duntaxat in suisinus superficie candicans. uniuersum uero dorsalis medullæ initium cerebello adhuc in capite subnatum albissimum est, ut et cerebri basis ipsi originem præbens, quæ omni prorsus reuolutione ac anfractu quibus cerebellum scatet, destituitur. Porro quæ horum omnium sit substantia, uel in mensa etiam ex uitulorum, aut leporum, aut auis alicuius cerebris discere integrum erit. est autem substantia quædam peculiaris et propria, qualem in uniuerso corpore similem nullam reperias, ad ingenitas cerebro actiones idonea : non minus sane quam cordis substantia, et pulmonum caro, et iecoris, et lienis, et renum, et testium suis quibus præsunt functionibus aptissima censetur.Cerebri substantiæ cum ossium medulla discrimen. Cerebri substantia, quam capitis medullam alij appellarunt, ab ossium medulla differt, tum alijs plerisque accidentibus, tum quod liquefieri nequeat, neque inediæ[10] tempore aut alijs occasionibus, ut reliqua corporis pinguedo absumatur, minuatur’ue.Hæc non uniuersa candicat, uerum quicquidreuolutionibus proximum est, subflauum aut subcinericium est, æquali semper a reuolutionis superficie distantia. quanta nanque reuolutionis pro-

×Erreur d’impression pour mediæ.