Liber VII
632

funditas est, tanto quoque ab intima reuolutionis parte interuallo, in cerebri substantia, is quem diximus, color obseruat : quasi rursus color ille in substantia, quod ad colorem attinet, reuolutiones duplicaret. Quicquid autem cerebri ita coloratum non est, albissimum et candidum prorsus uisitur. Verum ut permultæ cerebelli sunt inuolutiones, ita quoque uniuersum propemodum, uti paulo ante admonui, secantibus flauum occurrrit[11]. Quacunque itaque ex parte cerebri cerebelli’ue substantiam tenui qua proxime continetur membrana detexeris, hanc subflauam ac uelut aqueo humore oblitam, et nunquam uenis implicitam adinuenies, etiamsi interdum rubra et ueluti sanguinea puncta in illorum cerebri substantia in illis potissimum obseruaturus sis, qui phrenitide ante mortem laborarunt, uerum illa nullam uenæ exprimunt imaginem.Cerebri substantiæ nutritioni qualiter prospectum. Cerebrum nanque ex nullo uase alimentum assumit, quam ex his quæ tenui membrana suffulta ipsi circundantur. ut autem illi frequentia uasa undique obducerentur, cerebrum in tot quot diximus partes præcipue diuisum fuit : quanquam etiam diuisiones illæ, ut et anfractus ad mollem cerebri substantiam ne concidat sustinendam, æqualiterque suffulciendam, non mediocriter auxilietur.Lib. 8 De Vsu partium. Parum enim Galeni rationi cur cerebrum diuisum, aut, ut ipse loquitur, geminum sit, tribuo. inquit nanque, cerebrum hac occasione geminum esse, ut quemadmodum uno oculo uitiato, aut uno teste execto, alterum seruamus : ita etiam dextro cerebri uentriculo læso, sinister adhuc suo munere fungeretur. Hæc siquidem Galeni ratio aliquem in copia uentriculorum recensenda locum fortassis haberet, non autem in enarranda cerebri diuisione, quum id nisi supra uentriculos geminum diuisum’ue sit.callosum enim nobis uocandum corpus, quod cerebri partium continuitatem commonstrat, ad elatissimam dextri et sinistri uentriculorum sedem consistit. Cæterum nunc tempestiuum erit, cerebri uentriculos aggredi, atque ita internam cerebri superficiem, quæque ipsius partes adhuc narrandæ supersunt, persequi.

DE CALLOSO CEREBRI CORPORE, et dextri sinistrique cerebri uentriculorum septo. Caput V.

SVPERIOREM callosi corporis sedem nulla ex parte diuulsam eleganter proponit tertia figura characteribus L, L. Insuper hanc sedem, sed a cerebri substantia in lateribus liberam, ostendit quarta ad I, I, I. Humiliorem uero sedem spectandam offert quinta ad R, R, R. ubi etiam præsens spectatur septum ad X, X. dein Y, Y.

PAVLO ante omnem cerebri cerebellique substantiam exterius tenui membrana circundatam, ea parte qua membranam respicit subflauam, et quasi cinericiam esse retuli.Callosi corporis sedes et nomenclatura. At quædam cerebripars in externa ipsius superficie sese offert, tenui membrana non obuoluta. uerum intimæ cerebri substantiæ modo, externa superficie candicans albaque, et reliqua cerebri substantia ad superficiem consistente durior, unde etiam uetustissimi Græcorum partem hanc τυλλοειδῆ appellarunt, quos imitatus in orationis serie, hanc partem callosum corpus semper appellaui. Deinde Græcorum nonnullis id etiam a forma, quodinferiori sede arcus modo sinuatum sit, ac ab usu quod sustineat, ψαλλοειδῆ vocatur : quanquam in cerebrocorpus recensebo, quod hoc nomine a pluribus magisque ex merito donatur. Cæterum callosum corpus in medio cerebri uisitur, si cerebri dextrum sinistrumque et basis cerebri medium in humiliori ipsius sede, et elatissimam cerebri in uertice regionem spectes, et quodammodo etiam ad priora posterioraque facta comparatione. Callosi enim corporis postrema pars anteriori cerebri sedi paulo uicinior est, quam antica posteriori. In conspectum autem secantibus uenit,leuiter dextra cerebri parte a sinistra manibus dirempta. quicquid enim ita diducto cerebro, inibi partes ipsius unit, album candicansque conspicitur, ipsumque callosum est corpus, longum quidem, sed arctum. Præsens corpus in illa superficie quæ ita diducto cerebro in conspectum uenit, gibbosum cernitur. eo quasi pacto, quo capitis uertex supra elatissimam frontis et occipitij sedem, et capitis latera protuberat : quanquam adhuc callosi corporis obliquitas non adeo insignis est, atque uerticis iam dictæ partis.Callosi corporis initium seu cum reliqua cerebri substantia continuitas. Quemadmodum uero cerebrum, ut dicebam, diremptum superiorem callosi corporis superficiem egregie læuem æqualemque ostendit, ita quoque indicat corpus id communem cum cerebro partem esse, et non ex cerebri substantiæ superficie quæ mollior et subflaua est, sed ex intimiori substantia, quæ durior et alba uisitur, enasci.Sinus ad callosi corporis latera obuij. Obseruantur enim utrinque ad callosi corporis latera secundum ipsius longitudinem singulisinus in cerebri substantia instar profundioris lineæ insculpti, ac cum superiori callosi corporis superficie eo magis patescentes, quo cerebrum uehementius, quasi id sursum in latera etiam acturus, diduxeris.Interior autem inferior’ue ipsius superficies dextro sinistroque cerebri uentriculo adaperto secantibus primum occurrit : quæ etsi secundum callosi corporis longitudinem introrsum, ut superior extrorsum curuatur, haud tamen simplex est. nam secundum callosi corporis longitudinemduæ instar quartæ circuli partis insinuatæ superficies ducuntur, et in medio callosi corporis tuberculum quoddam instar lineæ secundum

×Erreur d’impression pour occurrit.