Liber VII
633

illius longitudinem exporrectum uisitur, perinde ac si altero quidem puncto duas quartas circuli partes in callosi corporis medio iunctas, reliquo autem puncto ad latera sursum protensas, intelligeres. Præsens tuberculum deorsum prominens, sensimque extenuatum, tandem dextri sinistrique uentriculorum cerebri septum efficitur : et tota interna callosi corporis superficies tanta dextri sinistrique uentriculorum est portio, quanta est hæc ipsius callosi corporis superficies. ac dextra quidem superficiei portio dextrum uentriculum, sinistra autem sinistrum respicit.Dextri sinistrique uentriculorum septi historia. Porro dextri et sinistri uentriculorumh septum eadem cum cerebro constat substantia, sed in medio quod ad superiora et inferiora attinet, adeo est tenue, ut quum clara luce consectionem administramus, aut in altero tantum latere candelam admouemus, splendor ipsius pelluceat, similiter lapidibus hisce specularibus, quos extenuantes, et quam exactissime læuigantes instar orbium aut quadrangulorum in ostiorum et fenestrarum lapidibus Italos architectos inglutinare cernimus. Commodius tamen hanc septi regionem madidæ hostiæ, quales missæ sacerdotes adhibere solent, quam duris illis lapidibus comparaueris. Nisi etiam quia id corpus diaphonum quodammodo est, illud cum speculari lapide conferre uisum sit. In superiori parte qua septum toti longitudini corporis callosi continuatur, et inferiori qua superiori parti eius cerebri partis, quam fornici cameræ’ue simillimam esse dicemus committitur, ipsum crassius quam in media regione existit. Quandoquidem humiliorem septi sedem corpus testudinis modo effigiatum ex superiori sua parte educit, quemadmodum superior septi pars ab inferiori callosi corporis regione enascitur, produciturque. Callosum corpus una cum septo nullis uenis, neque etiam tenui membrana, uel aliqua etiam parte attextum est, sed e uicinis partibus nutrimentum mutuatur.Callosi corporis ac septi usus. Non enim adeo grandis, crassaque cerebri est portio, ut priuatis uasis indigeat, quamuis interim magnum animanti usum præbeat. Huius siquidem interuentu, dextra cerebri pars sinistræ continuatur, deinde dextri et sinistri cerebri uentriculorum septum producit, atque id etiamsubleuat, ac demum eius septi interuentu attollit fulcitque testudinis instar effigiatum corpus, quo minus id magno omnium cerebri functionum malo communem duorum cerebri uentriculorumcauitatem compressurum delabatur. Cæterum duosinus in cerebri substantia profundioris lineæ ritu ad superiorem corporis callosi superficiem incisi, præter hoc quod ea cerebri pars calloso corpori producendo inepta sit, idque ex penitiori substantia enasci debeat, ad pituitæ defluxum ex superioribus cerebri partibus facere creduntur, quam excipientes per gibbam callosi corporis superficiem in anteriora profluere sinunt. Verum de pituitam expurgantibus meatibus suo loco agendum erit, nunc autem uentriculi opportune pertractabuntur.

DE CEREBRI VENTRICVLIS. Caput VI.

DEXTRVM cerebri uentriculum ostendunt quartæ et quintæ figuræ L, L, et sextæ D, D. Sinistrum autem quartæ et quintæ figuræ M, M, et priuatim quartæ N, N. dein sextæ E, E. Communem uero horum concauitatem seu tertium uentriculum exhibet septimæ et octauæ figuræ H, cuius meatus ad quartum tendens uentriculum K insignitur, qui partim undecimæ figuræ E notatur, et partim nonæ I, et decimæ L, M, N, O.

Ventriculorum numerus. VENTRICVLORVM cerebri numero is asscribitur, qui cerebello dorsalique medullæ communis est, ac quartus etiam dicitur. tres nanque in cerebro uentriculos, Herophilum imitati, collocamus. Ac unum quidem in dextra cerebri parte, alterum in sinistra, et tertium in cerebri, seu duorum primorum uentriculorum medio recensemus.a Dexter prorsus cum sinistro situ, forma, magnitudine, alijsque omnibus quæ in partium constructione examinari solita sunt correspondet : quare etiam singula quæ de dextro scribentur, de sinistro quoque nos dixisse arbitrari conduxerit. Ponitur autem inb dextra cerebri parte secundum totam quasi huius partis longitudinem protensus. tantum enim antica sede a fronte, quantum postica ab occipitio distat. remouetur autem adeo illis locis ab externa cerebri superficie, quantum ipsius uentriculi dextrum, exterius’ue latus a superficie cerebri distat, caluariæ latera respiciente. Internum autem uentriculi dextri latus secundumc callosi corporis longitudinem sinistri uentriculi interno lateri proximum est : neque aliud interstitium ambos separat, quamd tenuis quædam, et uelut quod ad subtilitatem attinet membranea cerebri portiuncula, quam septum uocauimus, atque ae calloso corpore enatam, toti superiori parti secundum longitudinem cameræ modo extructif corporis continuam connatamque esse diximus. Dextri itaque et sinistri uentriculi latera toto spacio quo septum illud porrigitur, quanta’ue callosi corporis