Liber VII
634

est longitudo, minimo interuallo ab inuicem remouentur. Verum ubi in ea cerebri parte consistunt, quæ prorsus diuiditur, ut illa quæ cerebello incumbit, et quæ fronti proxima est, ibi uentriculi latera mutuo maxime distant : nam præter cerebri membranas hanc sectionem subintrantes, etiam plurima cerebri substantia uentriculos dirimit. Vnde etiam fit,dextrum exterius’ue dextri uentriculi latus nonnihil oblique duci. Anterius enim et posterius in dextrum magis quam in medio accedit, sinistrum autem latus sinistrorsum magis media ipsius sede, quam eius extremis protenditur. Anterior uentriculi pars obtusa est et rotunda, non autem ut omnes mihi scribere uidentur, in acutum uersus olfactusg organa, auth uisorios neruos desinens. Neque etiam hac parte aliquem ductum a se porrigit, nisi quod interno latere, ut mox dicam diffusius, decliuis adi tertium uentriculum pertingat. Cæterum posterior uentriculi regio occipitium respiciens, obtusa quidem est et rotunda, at deorsum sensim in cerebri substantiam uersus priora paulatim arctata tantisperk descendit, donec ibidem desinat, ubi olfactus organorum et uisoriorum neruorum consistit principium, et qua maximi soporalium arteriaruml rami in cerebrum feruntur. Atque hicm ductus si longitudinem spectes longior est, quam media ipsius uentriculi longitudo, quam ab occipitio ad frontem protendi diximus. et sub media etiam illa longitudine ductus hic in cerebri substantia tenditur, cornu modo in mucronem desinens, qui non in uisoriorum neruorum et olfactus organorum initia finit, et quadam continuitate neruos illos et organa olfactus nequaquam perforat : uerum in unam cerebri reuolutionum ibidem ad cerebri basim terminatur, atque in sen maximam cerebrum petentem arteriam cum tenuis membranæ processu illam suffulciente admittit.Permulta Galeni parum uera dogmata hic non describi. Hæc quum dico, innumera Galeni dogmata mihi reclamare haud ambigo, quæ olfactus organa cerebri anteriores esse uentriculos docent, et eosdem uentriculos tenues sensim factos in uisorios neruos suo mucrone finire, et quod longe alienissimum est, anteriores hos cerebri uentriculos uersus nares pituitam eructare attestatur, eiusmodique non pauca, quæ potius ex refectione, quam prolixa quapiam disceptatione disci consuluerim. Quandoquidem hæc adeo manifesta sunt, ut admonuisse tantum abunde sit, si modo non duntaxat libris confisus, tuis manibus cerebrum etiam aggrediaris, aut alteri accurate secanti astiteris. Vniuersa igitur uentriculi superficies læuis et aqueo humore oblita, et inter dissecandum subinde eodem oppleta conspicitur. oSuperior uentriculi pars omni inæqualitate est expers, quemadmodum et utraque latera, nisi quod leuis ille uentriculi obliquus ductus quasi tubera inducere uideatur. Inferiorem uentriculi partem inæqualem efficitp sinus quidam, ex posterioris uentriculi sedis externo latere antrorsum oblique ad communem uentriculorum cauitatem prorepens, atque ad pituitæ leuiorem defluxum paratus. Dein ad inæqualitatem facit ea uentriculi pars, quæ deorsum uersus anteriora e posteriori uentriculi sede prorepit. Ille nanque uentriculi reflexus una cum sinu illo in causa est, ut monticulus quodammodo in anteriori posteriorique inferioris sedis uentriculi regionibus extuberet. qui a dextro latere decliuis ad sinistrum latus fertur, uersus communem uentriculorum amplitudinem. Inferiores enim uentriculi dextri et sinistri partes, quæ tota callosi corporis longitudine continuæ uisuntur, uersus utriusque medium communem eorundem cauitatem deorsum inclinatur, neque ut superiores partes et latera orbiculatæ, et ab inuicem septo aliquo diremptæ sunt.Communis uentriculorum dextri et sinistri concauitatis, seu tertij uentriculi historia. Neque profecto aliud estq communis uentriculorum cauitas, quam inferiorum dextri et sinistri uentriculorum partium subr corpore testudinis imagini a dissectionis professoribus comparato descensus concursusque, qui inferiori parte oblongam uallem duorum uicinorum montium exprimit, acutum’ue secundum ipsius longitudinem angulum efformat. Superiori uero sede ad testudinem imitantis corporis effigiem cauitas illa secundum concauum orbiculata, teres’ue uisitur. Cuiusmodi uero corpus illud sit, paulo post explicabitur : nunc interim uentriculorum sermone tantum instituto, quorum iam duos dextrum uidelicet et sinistrum recensuimus, et propemodum etiam tertium, qui communis amborum est concauitas, quæ binos a se educit meatus, quorums unus ex humiliori ipsius sede, ubi acutum angulum secundum totam sui longitudinem uallis cuiusdam ritu exprimit, recta deorsum uersust glandem porrigitur, cerebri pituitam excipientem.u lter autem meatus qui posterior est, tertij uentriculi non minima pars censendus uenit, qui inter cerebrix testes et nates ac super dorsalis medullæ initium decliuis, ad quartum uentriculum retrorsum pertinet. Meatus huius initium non adamussim orbiculare uisitur, sed quodammodo triangulare. seruat enim in inferiori sede acutum suæ concauitatis unde prodit angulum : in superiori uero meatus parte, quæy glandi uasorum tertium cerebri uentriculum petentium diuisioni præest, proxima conspicitur, transuersa linea anguli illius latera connectit, ipsaque cum illis alios duos angulos constituit. Atque huiusmodi etiam meatus ipsiusz orificium est, quo quartum uentriculum sub cerebri natibus respicit. Ex inferiori meatus angulo, qua pri-