Liber VII
636

centes, a quibus secundarum modo efformati plexus fabricantur, cuiusmodi pars in quartum uentriculum nulla exporrigitur. Quinetiam præter id quod uentriculi membranis neutiquam succinguntur, illæ obstaculo essent, quo minus cerebri substantia materiam suis uentriculis oblatam, in animales spiritus, interstitio quodam præpedita, emutaret. Cæterum præter narratos iam tenuis membranæ processus dexter cerebri uentriculus, uti etiam sinister in posteriori sua sede, ubi deorsum reflecti incipit,principium corporis cameræ aut testudinis modo effigiati continet, quod obiter additum adhuc esse (ne quid in uentriculorum constructione prætermissum uideat) uolui, nam peculiare illius corporis Caput præsenti subijcietur, quod ut uentriculorum usum recenserem expeteret quidem.Ventriculorum usus. at quicquid propemodum adducere scriptisque mandare ausus essem, in huius libri initio, ubi cerebri usus obiter enarrandus erat, recensui. Nihil enim in præsentia uentriculis aliud tribuere statui, quam illos amplitudines sinusque esse, in quibus attractus per inspirationem aër, uitalisque spiritus a corde ipsis transmissus, privatæ cerebri substantiæ ui in animalem spiritum emutatur. qui postmodum per neruos ad sensuum motusque organa distribuitur, ut illa huius spiritus beneficio, et apta suis munijs constructione suo fungantur officio, quo musculi mouent, oculus uidet, olfactus organa olfaciunt, auditus organa sonos percipiunt, et lingua sapores dignoscit, et demum omnis pars cui neruus exporrigitur, tactiles qualitates dijudicat. Hunc itaque in gignendo animali spiritu usum uentriculis asscribere neutiquam uereor, at de principis animæ facultatum in cerebro sedibus (quamuis etiam has illi qui hodie theologi uocari gaudent, omnia impune sibi licere arbitrati, assignent) nihil enarrandum duco. Quando omnes quibuscum uiuimus, præcipuas principis animæ uires simijs, canibus, equis, ouibus, bobus, eiusque generis animantibus penitus adimunt, et ut cæteras taceam, soli homini ratiocinandi facultatem, eamque omnibus quantum ab ipsis capere possum, parem tribuunt : quamuis interim homines nullo sinu illa animalia superare inter dissecandum conspicimus : neque solum numerus idem est, at cætera omnia (si modo molem et temperamenti ad iustitiam integritatem excipias) inter se sint similima. Liceat itaque uel illorum hominum gratia me ab alio uentriculorum usu inquirendo abstinere : neque uel hic Galeni placiti meminisse, qui in tertio de Hippocratis et Platonis dogmatibus, medium uentriculum : in libris autem De Partium usu postremum, principalissimum esse docet. Ac proinde Deo rerum omnium opifici hymnos canentes, gratias agemus, quod nobis rationalem animam, quam cum angelis (ut Plato etiam male tractatorum philosophorum haud immemor innuebat) communem habemus, largitus fuerit, cuius beneficio si modo fides adsit, æterna illa fœlicitate fruemur, quando animæ sedem ac substantiam non corporum refectione, aut nostra corporeo uinculo obruta ratione inquirere necessum erit. nam is qui uera est sapientia, nos non hoc generabili et putrescibili corpore amplius, sed spirituali suoque quam similimo constantes, edocebit. At quum adhuc id sumus quod nos esse debilis ratio dictitat, in reliquis cerebri partibus summi rerum Opificis industriam pro uirili indagemus.

DE CEREBRI CORPORE, TESTVDINIS cameræ’ue imagini a dissectionum peritis comparato. Caput VII.

SVPERIOREM huius corporis, quod in Arabum interpretum libris Zac et Zachd dicitur, sedem ostendit quintæ figuræ S, T, V. quanquam et eius sedis modicam partem etiam proponat quartæ figuræ L, M, et sextæ figuræ B, C. ubi etiam inferior sedes spectatur ad A, A, A.

FORNICIS seu testudinis modo extructum corpus, in illarum cerebri partium numero reponendum uenit, uel quarum etiam interuentu dextram cerebri partem sinistræ continuam esse nequimus inficiari. Est itaque id unicum, et in cerebri medio repositum, ac pariter utriusque cerebri partibus commune. Hoc eandem cumcalloso corpore substantiam, et parem quoque longitudinem, ac usum etiam quodammodo eundem adipiscitur. Verum forma ortusque huic peculiaris accidit. Ex posteriori nanque dextri et sinistri uentriculorum sede, qua hæc deorsum in priora reflectitur, statim in ipso reflexu corpus quoddamenascitur, similem prorsus substantiam cum cerebri uentriculorum substantia sortitum, nisi quod paulo quam uentriculorum substantia candidior, duriorque uisitur. Huius corporisc pars, quam dexter uentriculus educit, ei continua est, cuius principium ex sinistro pendet, ac simul ambæ partes latum quoddam corpus efficiunt, quod statim ab ortu a reli-