Liber VII
637

qua uentriculorum cerebri substantia abscedit, ac sensim in acutumd desinens antrorsum perfertur, ad eum usque cerebri locum pertingens, ubi anterior communis dextri et sinistri uentriculi cauitas, tertij’ue uentriculi parse cessat. Ibidem nanque acuto quodam angulo corpus hoc substantiæ cerebri rursus unitur, continuum’ue est, toto reliquo ductu a principio statim inferiori ipsius sede tribus cerebri uentriculis nusquam connatum, corporis’ue alicuius interuentu connexum. Obtinet itaque præsens corpus triangularem figuram inæqualibus lateribus conformatam. acf primum quidem latus, quod et breuissimum est, a posteriori sede dextri uentriculi ad posteriorem sinistri protenditur. gAlterum in dextro consistit uentriculo, a posteriori ipsius sede uersus interiora usque ad priorem tertij uentriculi partem protensum. hTertium in sinistro positum uentriculo, secundo lateri longitudine respondet. Secundum duo hæc laterai plexus illi prorepunt, quos ad secundarum formam dissectionis professores extructos aiunt. Cæterum hi tres huius corporis anguli duntaxat cerebro inferiori corporis sede connati, continuique sunt. latera enim omnia a cerebro prorsus abscedunt. Superiori uero parte corpus id unico tantum angulo, qui acutus est, anterioraque spectat, cerebri substantiæ continuatur. Inferiori sede corpus id unica donaturk superficie, triangulari testudini fornici’ue quam similima. unde etiam corpus hoc, quemadmodum et ab usu ueteribus Græcis ψαλλιδοειδὲς nuncupabatur. Hæc superficies, tertij uentriculi elatiorem sedem constituit, ac proinde etiam sub ipsa dextri sinistrique uentriculi fit communio. Cæterumsuperior huius corporis superficies, gibba, ac pro inferioris superficiei cauitatis ratione conuexa uisitur, non tamen simplex continuaque, ut illa. Ea nanque secundum corporis longitudinem in medio inm acutum quodammodo extuberat, continuaque cum dextri et sinistri uentriculi septo efficitur, adeo ut in utroque latere una haberi uideatur superficies, quæ in ipso corporis ex posteriori uentriculorum sede exortu impense orbicularis, ac oblongæ sphæræ superficiei tam similis conspicitur, ut nonnullis hin exortus eousque imposuerint, ut illos cerebri nates esse arbitrarentur. Alij, magno supercilio, uermium cerebri loco, operæ precium sese quippiam inuenisse iactitantes, in Italiæ gymnasijs ostenderunt. At hic mihi sermo cohibendus est, ne ad eiusmodi Anatomes imperitos homines expatietur : quibus non sat fuit omnia ignorasse, nisi sibi particulæ, nullius in medicina usus, inuentionem magno fastu uendicarent, quam forte a Galeno eleganter accurateque prescriptam nugacissime et falso commonstrarent. Corporis itaque testudinis modo conformati omnes superficies, quæ læues omnino sunt, et aqueo humore perfusæ, tres cerebri spectant uentriculos. tota enim inferior ipsius superficies tertij uentriculi superiorem sedem, uti iam dictum est, conficit : dextra pars superioris superficiei dextrum respicit uentriculum, sinistra sinistrum. Vt uero uentriculos ipsos neutiquam tenui membrana succingi relatum est : ita quoque hoc corpus tenui membrana prorsus liberum est, nihil aliud in sui constructionem præter cerebri substantiam admittens.Camerati usus. Porro Natura id creauit, ut instar testudinis, superiorum corporum impetum, quo minus illa corruant, sustinentis, tertium cerebri uentriculum amplum seruet, seseque ipsum haud concidere sinat. ad quem usum, præter aptam constructionem, tres eius anguli quibus se sustinet, auxiliantur. quinetiam septum uentriculorum, callosi corporis beneficio sursum tractum, hoc quoque corpus subleuat, attollitque. Quæ quum ita sint, corpus istud magna ex parte tertij uentriculi cauitatem efformat, et sub seo uas, a quartoduræ membranæ sinu, citra omnem compressum securissime deduci sinit : quod per tertium uentriculum recta fertur, ac tandem bipartitum in dextrum sinistrumque uentriculum digeritur.

DE CEREBRI GLANDE NVCIS PINEÆ imaginem exprimente. Caput VIII.

Ostenditur hæc septimæ figuræ L, et octauæ M, et decimæ D.

IVXTA posteriorem testudinis modo formaticorporis sedem, qua primumuas uenosum exquarto duræ membranæ sinu in tertium cerebri uentriculum porrigi incipit,dglandulam Natura condidit nuci pineæ aut turbinatæ figuræ similem,Glandis pineæ nucis similis situs. ac proinde κωνοειδῆ et κωνάριον a ueteribus appellatam. Reponitur autem sub uasis illius initio, mucrone suo sursum spectans : basi uero, cerebri substantiæ incumbit paulo posterius quammeatus initium uisitur, qui ex tertio cerebri uentriculo in quartum procedit. Neque profecto aliter ipsius situm exprimere possim, nisi etiam eminentissimæ et anterioritestium cerebri parti glandem illam inniti adijcerem. Hinc nanque cerebri parti in homine potius innititur, quam quod quadam substantiæ continuitate hic cerebri substantiæ continua, aut quæpiam cerebri particula censenda esset. In hominibus nanque cerebro uix hæret : frequentissimeque, nisi quis mentem operi accommodet, in consectione una cum uenoso uase auelli consueuit.