Liber VII
638

In agno autem, aut prouectioris ætatis oue, cerebro non hæret modo, uerum etiam cerebri substantiæ quodammodo continua cernitur. Insuper homo eam glandem, minorem quam uel agnus, sortitur. unde tum hanc ipsam, tum quæ sequenti Capite describentur organa uisurus, commodissime agninum cerebrum aggredieris. habebit enim id omnia proceriora, et ut opportune alicui rei eadem assimiles, accuratius conficta.Præsentis glandis usus. Galenus glandem hanc quæ cerebri substantia durior, magisque ad glandis quam ad cerebri naturam accedit, meatui a tertio cerebri uentriculo in quartum porrecto præesse, et quod aliquibus dissectionis professoribus uisum erat, glandem hanc meatum illum occludere, aperireque prorsus negat : non eandem huic glandi, acglandoso corpori usum tribuens, quod sub dextro uentriculi orificio, duodeno intestino connascitur, quodque apertioni constrictionique eius uentriculi orificij præesse arbitratus est. Verum ut id illius muneris gratia, haud fabricatum suo loco ostendimus : sic etiam hic cum Galeno testamur, præsentem cerebri glandem meatum nequaquam obturare, uel ob hoc præcipue quod haudquaquam meatum adeo contingat, ut ante ipsius orificium conniuere posset. Verum ob id factam opinor, ut quemadmodum aliæ corporis glandulæ permultæ firmamentum essetuasi quod tertium cerebri uentriculum accedit, et ab ortu statim in frequentes ramos tenui membrana contextos diuiditur, idipsum suffulciens, ne meatus illius principio statim in ingressu incumbens cum obstrueret, animalemque spiritum ex tertio cerebri uentriculo in quartum ferri prohiberet.

DE TESTIBVS ET NATIBVS CEREBRI. Caput IX.

PROPONVNTVR hæc primum in septima figura ad M, N. dein in octaua N, O et P, Q. postremo in decima ad E, G et F, H.

HAS quoque cerebri partes illarum classi annumeramus, quædextram cerebri partemsinistræ continuam esse arguunt. Sunt autem testes hi natesque aliud nihil prorsus, quam quædam cerebri particula in hoc fabricata, utmeatus ex tertio cerebri uentriculo quartum accedens uentriculum tuto citra aliquem a superioribus cerebri partibus compressum deduceretur : neque etiam, etsi multitudinis nomine particula nominatur, ob id in plures disiunctasque partes diuisa est.Testium et natium cerebri numerus. nam unica cernitur, eleganter a quadam similitudine hæc nomina sibi uendicans.Situs. Reponitur enim illa cerebripars inter anteriorem cerebelli sedem, et posteriorem tertij uentriculi partem : deinde inferiori sede spectat dorsalis medullæinitium, superiori eam cerebri partem quæ cerebello iam inniti incipit. Continuatur autem cerebro, aut (ut rectius dicam) a cerebro nascitur tota, anteriori scilicet sede sua et inferiori : in lateribus autem et superiori et posteriori partibus nulli particulæ continua est, sed tantum tenui membrana ut reliqua cerebri superficies obducitur.Substantia. Substantia ipsius, quoniam tenui membrana succingitur, subflaua est, illiquesubstantiæ cerebri respondet, quæ proxime tenui membranæ passim accedit. In superiori parte iuxta anteriora,glandula incumbit ipsi, quam paulo ante uasorum deductui præfectam ostendimus.Forma. Pars hæc, effigiem quandam exprimit, duabus sibi commissis natibus quam similimam. Verum quoniamsuperior ipsius pars testes magis, propter glandem illam quæ peni assimilatur, refert, ueteres qui pueros iure hæreditario domi in consectionibus exercebant, διδύμους eam appellauere. Nos itaque illos imitati, testes ipsam et gemellos nuncupamus. Cæterum quia inposteriori inferiorique huius corporis parte prominetorificiummeatus illius qui ex tertio uentriculo quartum petit, quodque id orificium similitudinem ani referre uideatur, et in posteriori huius cerebri partis sedeimpressio quædam instar lineæ transuersim feratur, superiora quodammodo ab inferioribus distinguens, huic posteriori inferiorique parti γλουτίων nomen ueteres indidisse arbitror, nos autem natulas, aut clunes dicere poterimus. Cæterum temporis successu uidentur Græci hæc nomina confudisse, et partem hanc quæ meatum ex tertio uentriculo in quartum summa Opificis solertia deducit, continetque modo διδύμους, modo γλούτια appellauisse.

DE CEREBELLI PROCESSIBVS VERMIS imaginem exprimentibus, ac demum tendinibus illos continentibus. Caput X.

PROCESSVVM horum natura potissimum petitur ex undecimæ figuræ C, D, et c, d. ac dein ex H, I. Octaua uero figura huc quoque confert, ad medium R uersus L, et nonæ figuræ C, E.