Liber VII
639

SVPERIVS cerebelli formam explicantes, cuiusmodi uermiformes cerebelli processus sint, innuimus. Dicebamus namqueunam quodammodo cerebelli partem a prioribus in posteriora, ueluti in orbem duci, eamque talibus implexam reuolutionibus, ut uermis in ligno nascentis effigiem appositissime ostenderet. Duo huius partis apices, quorumbhic anteriorem uentriculi cerebello et dorsali medullæ communis sedem respicit,cille uero posteriorem, procul dubio a dicta nuper similitudine ueteribus Græcis σκωληκοειδεῖς nuncupantur. Nihil enim aliud sunt quam prominentior cerebelli substantia, uermem (uti dicebam) referens. At non satis scio, quid Galeno in mentem uenerit, quod uermiformem processumdmeatus ex tertio uentriculo in quartum pertinentisorificio inferiori præfectum esse finxerit, ac uelut alterius tantum processus apicis'ue usum explicuerit. Quamuis etiam uix satis mihi constet, utrum ipsorum, anteriorem uidelicet aut posteriorem indicauerit. Nam si priorem intelligit, in suo apice, quum ad posteriora ex anterioribus duceretur, ad meatus orificium nequaquam sese producere posset : imo si proreperet, in posteriora magis dirigeretur,communem cerebelli et dorsalis medullæ uentriculum potius occupaturus. Posterior processus, qui in priora ex posterioribus protenditur, præterquam quod suo apice in cerebelli sinus substantiam confundi magis quam prior uideatur, neque ut ille promineat, neutiquam ad communis eius uentriculi orificium usque produci posset. Sed quorsum hæc commemoro? quum neminem ambigere arbitrer, meatum illum ex tertio cerebri uentriculo in illum qui cerebello dorsalique medullæ communis censetur, pertinentem, nunquam debere occludi, quum nullum obstructionis usum, quicquid nobis confinxerimus, indagare ualeamus : quum interim ut continuo in dorsalem medullam animalis spiritus confluat, illum perpetuo patere ex usu sit. Neque quenquam, nisi forte ab Alberto, Thoma, Scoto, eius que cohortis Theologis, edoctum esse opinor, qui alterum uermium (nam utriusque par usus in unius orificij clausione esse nequit) meatui huic præfectum esse sibi persuaderet, ut phantasmata in memoriæ sedem, quam in cerebello esse confingunt, ingredi sineret : et rursus fures in memoriæ carcere colligatos, in medium uentriculum, quem rationis sedem esse aiunt, transmitteret. Siquidem frustra tunc rerum Opifex Deus eiusmodi uermiformes processus cani, ouibus, et id genus animantibus, quibus illi nullam ratiocinandi uim asscribunt, elargiretur. Sed unde, obsecro, huic processui iste ex uoluntate sua pendens motus obtingeret? et si ipsi processui aliquis forte motus peculiaris alicuius substantiæ aut temperiei ratione assignandus esset, non tamen uermis modo processus is educi contrahique posset : quandoquidem reuolutiones illæ, quarum gratia processus isti uermibus comparantur, non orbiculatim ipsos ut uermium gyros ambiunt : neque quo sese processus illi rependo firmarent aliud est, quam qua secundum eorum etiam ductum continui sunt cerebelli substantiæ. Vtcunque sit, mihi in præsentia sat est, locum constructionemque horum processuum indicauisse : illis interim nullum motum aut usum alium tribuenti, quam reliquæ cerebelli substantiæ. et si quid confingere liberet, non unius tantum processus, quem Galenus aliquando duntaxat cognouisse uidetur, sed duorum, quos rursus solo multitudinis nomine indicauit, usum nugacissime ementirer, intrepide asserens anteriorem quum elongatur, atque in posteriora magis ducitur, sese extenuare, atque principium quarti uentriculi, cuius superiorem sedem constituit, amplius apertiusque reddere. Posteriorem uero processum similiter in anteriora aliquando produci, ac attenuari, ob idqueuiam aperire confingerem, quæ ex quarti uentriculi posteriori sede in dorsalis medullæ regionem, quæ modo ex caluaria procidit, instar meatus cuiusdam terminatur. Atque ut processus quoties extenuarentur, apertioni præesse dicerem : ita rursus eosdem collectos, ob idque in crassatos meatus, quibus præsunt, angustiores reddere affirmarem. At mihi non libet paruam aliquam, eamque falsam Creatoris industriam recensere, et interim reliquum cerebri artificium propemodum uniuersum destruere. Vnde etiam multo maxime Galenum miror, qui tenuis membranæ partes cerebellum cerebri testibuscolligantes, tendines et ueluti uincula appellauerit, quæ utrinque latera uermiformis processus complecterentur, ne forte dum is mouetur, in obliquum declinet. Nihil enim aliud sunt illi Galeni tendines uincula'ue, quam nunc dictæ tenuis membranæ portiones. Mirum quoque est, eam tenuis membranæisedem, quæ dorsali medullæ posteriorem cerebelli partem, qua uermiforme illud corpus intro ac ad anteriora uersus quartum uentriculum reflectitur, colligat, in tendinum numero Galenum non reposuisse, quum illa membranæ portio posteriorem processum exactius quam priorem eius sedis membranæ pars dirigeret.