Liber VII
641

geretur, ipsisque eundem præberet usum, quo reliquæ glandulæ uasorum distributionibus diductibusque firmandis et suffulciendis, præsunt.Canales a glande deducti. Porro ad huius glandis latera deorsum utrinquecanales duo descendunt, ac unus quidem uersus anteriora prorepit inforamen desinens, quodsecundum cerebri neruorum par deducit, quodque contra Galeni placitum multo uisorij nerui foramine maius esse innuimus. Alter uero in posteriora magis descendit, atque per inæquale asperumque foramen seu rimam ducitur, quæ ad anteriorem sedem lateraqueforaminis quod soporalis arteriæinsigniorem ramum in caluariæ amplitudinem transmittit, habetur.Earum partium quas pituitæ expurgandæ subseruire hactenus diximus, usus et constructionis ratio. Atque hæc omnia pituitæ cerebri euacuandæ ministrant. quippe duo meatus, quos in cerebri substantia inscisos diximus, ex cerebri uentriculis humorem illum deducunt, atque in infundibulum defluere sinunt. Ipsum autem infundibulum superius amplum latumque extruitur, non horum duntaxat meatuum, qui in unum tandem orificium desinunt, occasione, uerum etiam ut fines illos dextri sinistrique uentriculorum cerebri contineret, quos ex posteriori uentriculorum sede deorsum in anteriora reflexos inter cerebri reuolutiones hic desinere commemorauimus, quandoquidem et hi suæ sedis pituitam deferunt, atque in infundibulum exporrigunt. Præterea infundibulum ea constat amplitudine, ut si quid pituitæ supercallosum corpus etinus illos colligeretur, quos ad callosi corporis latera conspici retulimus, idipsum in infundibulum tenuis membranæ beneficio procumberet. Siue enim eiusmodi humor ab anteriori callosi ac instar arcus protuberantis corporis sede, siue a posteriori descendat, ad tenuem membranam cerebri basim inuestientem influere, et hinc paulatim in infundibuli amplitudinem prolabi potest. Infundibulum uero ab omnibus his ductibus pituitam excipiens in angustum cogitur, ut tandem hanc per unicum et priuatim sibi in dura membrana patens foramen deducat, ac innoxie in illius glandulæ centrum promanare sinat. Glandula quadam substantiæ familiaritate defluxus impetum sustinens, et quantum conijcere possum, os ab iniuria uindicans, pituitam hanc excipit, ac sensim citra stillicidium a lateribus suis eam undequaque defluere sinit, per omnia foramina hic in caluariæ basi tum uenis tum arterijs tum neruis ipsis exculpta. Priuatim enim pituitæ gratia foramen nullum ossi insinuatur, nisi forsitan rima anteriorem sedem lateraque foraminis soporalis arteriæ insigniorem ramum deducentis ambiens. Ridiculum nanque est, quod Galenus de foraminibus spongiarum aut cribri perforationes referentibus nusquam non comminiscitur, quum huius generis foraminulum sub glande nullum consistat. Quod te malim exossis cuneum imitantis constructione, et deinde humoris defluentis lentore et substantia metiri diligenterque expendere, quam re oscitanter indagata, solis autorum suffragijs deditum impietatis me arguere, tanquam Galeni omniumque quos legi dissectionis professorum decreta hic perturbem, quibus illi nos in tantam conditoris admirationem allicere se arbitrantur : non perpendentes, si ad eum modum quem illi ementiuntur, Deus os illud creasset, quam parum fuisset prouidus, qui hic continuum os ne pituita quicquam ipsi incommodaret procreandum duxerit, tantum abest ut foraminibus peruium (ut ipsi confingunt) fabrefecerit, præcipue quum hæc caluariæ pars tantis foraminibus neruorum, uenarum et arteriarum gratia sit insculpta, et ipsum cuneiforme os hac sede qua glandula ei incumbit, intusduas tam insignes et notatu dignas cauernulas adipiscitur, duobus foraminibus in narium amplitudinem, uti in primo docuimus libro, pertinentes : et si quando illæ cauernulæ, quemadmodum inter secandum aliquando uidimus, non occurrent, tunc os ipsum inibi ut calcis aut tali os solidum uisitur, et nihil æque prompte commonstrat, ac per ipsius foraminulas seu cauernula pituitam neutiquam defluere. Decumbit itaque pituita et in palatum per ea quæ palatum spectant foramina, et non minima profecto portione per foramen secundi paris neruorum ad oculorum sedis radicem, et hinc peramplum foramen cum alijs quamplurimis foraminibus, cæteris ignotum dissectionis professoribus, in narium amplitudinem fertur. Neque etiam ambigo, aliquem et hic admiraturum, quamobrem nullos adhuc meatus pituitam ad olfactusorganorumsinus deducentes enarrauerim : quod sane non ob aliud accidit, quam quod nullam prorsus pituitam per hos sinus expurgari autumem, mirerque plurimum, qua fronte alij per tenues illos ac neruis non absimiles cerebri processus, quos olfactus organo tribuimus, ab anterioribus cerebriuentriculis pituitam ad nares deduci, non erubuerint scribere : quum nullus omnino in ipsis meatus sit, neque etiam in hominibus ea constent crassitie, ut uel meatum quo pituita deduceretur, habere possent. Adde nullum prorsus pituitæ ductum ad olfactus organorum sinus imaginari posse, nisi fortassisanteriorem callosi corporis regionem, quæ pituitam sibi influentem in illam sinuum olfactus organorum amplitudinem dimittere queat : uti fortassis accidit, si quando cerebrum nimia pituita uexatur. unde etiam non naturalis per nares pituitæ fluxus perficitur, et pruritus, calor, dolor et odorandi uirtutis noxa, eiusque generis symptomata oboriuntur quamplurima, quemadmodum indies in distillationi-