Liber VII
642

bus quæ ad narium summa pertinent, ac grauedines nuncupamus, accidere experimur. adeo sane ut si adamussim singula perpenderimus, necessario per olfactus organorum sinus foraminula'ue aut cribri aut spongiæ modo forata, quum lege Naturæ homo dispensatur, nihil pituitæ defluere fatendum erit : et si forte casu defluit, non minus præter naturam fluxum esse donabimus, quam quum foramina quæ ad glandis exculpuntur latera, totam pituitam non adamussim deducunt, hæcque deorsum uersusforamen dorsali medullæ transmittendæ paratum decumbit : ac cum dorsali prolabens, in dorsum, et dein secundum neruorum ductum modo in brachia, modo in crura, modo in lumborum musculos, modo alio quouis promanat, ut nunc taceam, quam grauiter Natura ueniret incusanda, quæ tam patentes amplosque pituitæ in caluariæ amplitudine, dum adhuc tenuis aqueaque est, ductus fecisset, adeo autem retortos angustosque et inflexos ine octauo capitis osse produxisset.

DE CEREBRI PLEXIBVS, QVORVM alter reticulari, alter secundarum efformato plexui similis esse creditur. Caput XII.

HVC facit maxime decimi quarti Capitis libri tertij figura, et huius libri figura quarta et quinta ad O, O, sexta ad M, N. et dein tota fere decima sexta et decima septima.

QVANTVM Galeno dissectionis professorum facile principi a medicis et Anatomicis illum secutis nonnunquam præter rationem attributum sit, uel beatus ille et mirabilis plexus reticularis attestatur, quem is nullibi non in suis libris inculcat, quoque nihil frequentius medici in ore habent, eumque etiam si nunquam (uti fere nulla in humano corpore) uiderint, ex Galeni sententia enarrant. Verum ut alios taceam, ipse meam stupiditatem et nimiam in Galeni aliorumque Anatomicorum scriptis fidem haud satis demirari possum, qui adeo in Galenum affectu laborauerim, ut nunquam in publicis sectionibus humanum caput, absque agnino aut bouino ostendere aggressus fuerim, ut quod in homine neutiquam reperirem, id ouillo capite resarcirem, spectatoribusque imponerem, ne plexum illum nomine omnibus notissimum, neutiquam inuenisse dicerer.In libro De Venarum et arteriarum sectione. Nihil enim minus a soporalibus arterijs, quam eiusmodi reticularis plexus, quem Galenus recenset, perficitur. Multoque minus arteriæ foramen quod ipse tradit ingrediuntur, aut totæ etiam in plexum illum absumuntur. Primum enimtota soporalis arteria dextra (est enim eadem utriusque ratio) caluariam petens per unum foramen indiuisa, uti Galenus commemorat, non ingreditur, uerum ubi ad caluariæ usque basim conscendit, insignem sui propaginem adforamen neruicsexti neruorum cerebri transmittit, quæ una cum grandiduena sibi coniuge in dextrum, primum'ue duræ cerebri membranæ sinum exhauritur. Secundo soporalis arteria nequaquam communeforamen cumtertio neruorum pari obtinet : uerum longe maiori industria, quam Galenus arbitrabatur, rerum Opifex usus est. maiori nanque soporalis arteriæ ramogobliquum et in osse diu procedens foramen machinatus est, in cuius ductu id fieri uoluit, ob quod Galenus plexum efformatum confinxit. ut enim uitalis spiritus in multis gyris anfractibusque arteriæ excoqueretur, aptaque animali spiritu efficiendo materia fieret, Galenus arteriam ilico atque in capitis amplitudinem ingressa esset,in innumeros ramos diffundi dicebat, qui inuicem ita imponerentur commiscerentur'ue, ut plexum efformare uiderentur illi similem, qualem in collecto piscatorio reti fieri cernimus : aut illi plexui, qui ex pluribus inuicem incumbentibus retibus consurgeret. Atque hunc implexum inter os et duram cerebri membranam fieri asserit, interim tamen duræ membranæ portiuncula quæ os succingeret, plexui substrata. Deinde ut plexus ille ex uno uase, aut si dextrum sinistro coniunctum fingit, ex duobus complicari incipit, ita quoque plexus huius surculos sensim colligi, ac tandem in duo rursus uasa desinere attestatur, molle[12] illis uasis respondentia, quæ plexum efformare dicebantur. Quam uero hæc ab omni prorsus ueritate sint aliena, quantumque Naturæ oscitantiam arguant, is demum percipiet, qui ueram eius arteriæ soporalis rami seriem didicerit, quem per oblongum illud ossis foramen in caluariam penetrare diximus : et ut pleraque taceam, expenderit pariter, quam impossibile sit uasa æque grandia cerebrum petere, atque in caluariam primum pertingunt, quum tam insignesrami duræ membranæ latera, et perforamina secundi paris neruorum ad oculos, ac ad narium amplitudinem ab illis uasis priusquam tenuem accedant cerebri membranam dispergantur. Cæterum quæ horum uasorum uera sit series, in tertio libro dum cerebri uasa non minus quam reliquas corporis uenas et arterias persequerer, adeo uere et ad amussim describere conatus sum, ut hic locus neutiquam

×Erreur pour mole.