Liber VII
647

nalibus, quibus id ab artificibus a fornace eximitur, obuolui cernimus. Atque huiusmodi vitro quidem ita ignito, consistentia hic humor congruit : at non colore seu luciditate, quum humor, uti prius dixi, refrigerato uitro luciditate respondeat, fusum autem uitrum candenti ferro colore quam similimum uideamus. Quando itaque præsens humor consistentia fuso uitro, luciditate autem refrigerato et formato iam uitro respondet, ὑαλοειδὴς Græcis, nobis uero uitreus merito nuncupatur. Atque hic humor multis numeris copiam crystallini humoris superans, quum adhuc in oculo reponitur semiglobo similis est, cuius plana superficies oculi anteriora spectaret, rotunda autem seu conuexa in posteriora protenderet : et in cuius anterioris sedis, seu planæ superficiei mediosinus imprimeretur tantus, quanta posterior humoris crystallini pars est. Is nanque humori uitreo ita immittitur, ac si globum in aqua natantem cerneres, cuius media pars exacte in aquam mergitur, altera supra aquam conspicua. atque ut inter eiusmodi globum et aquam nihil mediat, ita quoque inter crystallinum et uitreum nihil prorsus intercedit : neque illi humores inuicem secus committuntur, quam globus aliquis in duriuscula pulte complecteretur. Porro reliquæ regioni sedis anterioris uitrei humoris crystallino non occupatætuniculam quandam obduci, suo loco dicam, quæ cilijs palpebrarum'ue pilis assimilabitur, quæque orbiculatim lineæ modo crystallino humori, ubi is amplissimus est,adnasci docebitur.Oculi inuolucrum ex nerui uisorij substantia, solutum et reti comparatum. Nunc auteminuolucrum mihi uenit enarrandum, quo posterior uitrei humoris sedes proxime continetur, quamque nerui uisorij substantia in quarto libro constituere dicta est.Neruus etenim uisorius tenui, duraque cerebri membranis, et aliquot uenis arterijsque concomitatus, ad posteriorem oculi sedem fertur, ac illi nonnihil uersus externum oculi latus implantatur, ipsius substantia in inuolucrum iam enarrandum dissoluta. tenuis autem membrana nerui substantiam obuoluens, inaliam degenerat oculi tunicam, quæ uuea uocabitur, et dura quoque membrana inaliam quæ dura dicetur, et uenæ quoque et arteriæ (uti seriatim enarrabo) oculi constructionem subintrant. Quum primum itaque nerui uisorij substantia in oculum mergitur, mollior reddita dilatatur, in latum quoddam inuolucrum posteriori uitrei humoris sedi obductum, et non ultra mediam oculi sedem in anteriora pertinens, et extreme gracilibus, sed interim conspicuis uenulis, ac item arterijs intertexta. Hæ uenulæ a tunicæ radice antrorsum ductæ ipsi exporriguntur, quum primum neruus ille dilatatur. Cæterum Galenus in decimo De Partium usu innuit, hoc inuolucrum a plerisque tunicæ nomine non dignari : forsitan quod cæterarum tunicarum modo membranea non sit, sed mollis, et ueluti mucor aliquis ex naribus procidens. quum enim hoc inuolucrum secantibus in unum colligitur, atque a sua radice propendet, mucorem, aut cerebri substantiam aqua quapiam dilutam refert. non enim ita solidum crassumque, ac cerebri substantia uisitur. Vtcunque uero sit, siue tunica nuncupandum ueniat, siue minus, constat Galenum quoque in libris De Hippocratis et Platonis decretis, et item in octauo De Partium usu hoc inuolucrum, tunicam appellasse. Neque ego scio quod nomen illi aptius quam inuolucri, aut tunicæ indi possit[13] : quum, uti diximus, toti posteriori sedi humoris uitrei proxime obducatur, illumque integat. perinde atque tenuis oui pellicula oui album tunc continere diceremus, quum dimidiam oui partem ab alia effractam et adhuc oppletam manibus seruaremus. Est enim hoc inuolucrum forma dimidiato tantum ouo comparandum, aut minori piscatorum reti, quod uni accommodatur baculo, et ex ampla basi dimidiati globi modo in obtusum mucronem fertur. Ab huiusmodi enim retis imagine arbitror præsens inuolucrum Græcis ἀμφιβληστροειδὲς nuncupatum fuisse. nam retis formam, non autem plexum refert, quum undique sibi sit continuum. Nisi forte uenulas et arterias ipsi intertextas, quis reti assimilandas contenderet. Hactenus itaque quatuor oculi partes recensui, duos nimirum humores, et totidem tunicas : ac proinde iam meritoeam aggrediar tunicam, quæ a tenui membrana nerui uisorij substantiam concomitantem producitur.Tunica a tenui cerebri membrana parata, et uena nuncupata. Mox enim atque hæc membrana simul cum neruo oculum subit, in tunicam degenerat ad omnes oculi sedes, globi modo, ut ita dicam, pertinentem. non enim uti nuper commemorata tunica, quam nerui producebat substantia, posteriorem oculi sedem solum occupat, uerum et anteriori quoque obducitur, et in tota posteriori oculi sede proxime tunicam inuestit, a nerui substantia pronatam, et in horum contactu prorsus nihil mediat, neque ambo etiam inuicem aliquo nexu præterquam contactu committuntur. qua autem præsens tunica a tenui membrana conformata, anteriori oculi sedi obducitur, interna sua superficie undiquehumorem contingit et complectitur, quem aqueum et albugineum uocari paulo post audies. Externa uero huius tunicæ superficies passimea tunica proxime obducuntur, quam a dura membrana uisorio obducta pronasci dicam : neque quicquam inter eas duas interuenit, sed ita inuicem committuntur, quemadmodum dura membrana tenuem succingit in nerui uersus oculum progressu. Verum id priuatim huic tunicæ quæ a tenui pronascitur membrana accidit, quod exacti globi modo prorsus non sit rotunda. namr anteriori re-

×Absence d'espace (indipossit) dans l'original.