Liber VII
649

rem oculi circulum seu iridem usque pertingit, crassa et dura est (unde et σκληρότης nuncupatur) et dein duræ cerebri membranæ modo opaca, et minime pellucida.cEa uero sede qua oculi nigrum[15] seu iris consistit, hæc tunica in cornu imaginem degenerat, quod in laminas diuisum et exacte læuigatum, uitri alicuius loco lucernæ accommodatur, pellucidumque est. Neque hæc præsentis tunicæ pars, cornu in luciditate qua id etiam superat solum respondet, uerum et substantia quoque : est enim hæc tunicæ pars cornu modo dura. et ut cornu in laminas diuidi radique potest, ita etiam hæc tunicæ pars secantibus non secus radi disiungique ualet, quam si ex laminis aliquot seu squamis inuicem compactis constitueretur. Atque hinc est ea oculariorum medicorum cura, quæ senibus hanc tunicæ partem deradi præcipit, quam a tanta cum cornu similitudine κερατοειδῆ Græci, nos uero corneam nominamus. Quanquam uidentur Græcorum plerique non hanc tantum præsentis seu duræ tunicæ partem ita appellasse, uerum uniuersam (quum ipsa insigniter dura sit) tunicam. Quod uero pellucidam duræ tunicæ partem a reliqua ipsius sede non pellucida, ac si illa diuersa esset tunica, in præsenti non distinguam, neminem iam mirari arbitror, quum haud aliter quam modo diximus illæ partes inuicem uarient. Interna huius tunicæ superficies, tota ea sede qua cornu modo non pellucet, uueam tunicam absque alicuius substantiæ interuentu succingit, ipsiqueuenarum arteriarumque gratia, uti prius diximus, adnascitur : quemadmodum etiam illi pertinacissime ac orbiculatim adnectitur, secundum maiorem oculi circulum seu iridem. Porro ea sede qua hæc tunica cornu instar pellucida cernitur, uueam non contingit, et tantisper atque oculus sanus est, ab uuea notabili interuallo inibi distat, qua uuea anteriori in sede comprimitur. Hoc interuallum et uniuersum spaciumquod inter anteriorem crystallini humoris sedem et pupillam habetur,humore illo adimpletur, qui adhuc enarrandus superest, ac uerus humor censetur.Humor uitreus. nam aquæ modo tenuis quodammodo secantibus et suffusiones curantibus occurrit, et insigniter aquæ modo pellucidus cernitur : unde etiam ὑδατοειδὴς Græcis, nobis uero aqueus nominatur. quanquam plerique hunc oui humori comparantes, illum albugineum nuncupent : etiamsi arbitrer Græcos hunc humorem in albo non contulisse, quum neutiquam æque crassus sit, et multum accedit illi humori, quem ex recentibus integrisque ouis igni appositis resudare cernimus. Atque hic humor uueæ tunicæ partem corneæ in sano oculo non contiguam sustinet, et (uti dixi) in priori ac in posteriori eius partibus continetur : atque quum in oculo consistit, terminoque alieno, ut sic dicam, concluditur, uitrei humoris modo dimidium exprimit globum, cuius posterior pars, quæ plana constat superficie, tantum habet sinum, quanta in anteriora protuberans crystallini humoris est pars. Anterior autem aquei humoris sedes gibba, dimidiatique globi modo rotunda est, secundum oculi nimirum formam. Cæterum externa duræ tunicæ superficies tota sede qua pellucida cernitur, ac reuera cornea existit, admodum læuis est et lubrica : uerum cætera sede ita aspera inæqualisque uisitur, quemadmodum inuicem connatæ membranæ ad mutuum contactum exasperantur. Posteriori enim duræ membranæ sedi præteruenas et arterias ipsi implicitasmusculus inseritur, quem musculorum oculum mouentium septimum numerauimus :Adhærens alba'ue oculi tunica. deinde lateribus superiorique ac inferiori externæ huius superficiei sedibus, neruosæ tenuitates musculorum inseruntur, quos sex primos oculum mouentes recensuimus. et deinde anteriori quoque duræ tunicæ parti ad iridem usque seu maiorem oculi circulumtunica obnascitur, quæ adhuc commemoranda superest, ac adhærens eo quod oculum continet, et uicinis partibus committit, dicitur, alba a colore quem possedit etiam nuncupata. Hæc membrana anteriori tantum oculi sedi obducta tenuis est, illi continua quæ internam palpebrarum sedem inuestit, oculique partium numero ascribitur, quemadmodum et ipsæ palpebræ, si modo cui id uisum sit, his quoque partibus adijci possunt. Fuit itaque hæc oculi partium series :humor crystallinus ;tunicula cepis pelliculæ tenuissimæ modo pellucida, anteriorique crystallini humoris sedi obnata ;mhumor uitreus in posteriori oculi sede tantum positus ;ntunica in quam uisorij nerui substantia resoluitur, ac posteriorem humoris uitrei sedem tantum amplectitur ;tunica uuea, a tenui cerebri membrana principium ducens ;tunica seu orbis araneæ telæ modo tenuis et nigricans, et interstitium uitrei humoris ab aqueo ;tunica dura, quæ in anteriori oculi sede cornu modo pellucida redditur ;aqueus humor ;septem oculum mouentes musculi ;tunica adhærens, seu alba, anteriori tantum oculi sede obnata ; palpebræ, et demum uenæ ac arteriæ. Cæterum si quis modo oculi constructionem ab extimis ad intima aggredi uelit, iam promptissimum est retrograda serie illum eas persequi : aut si uolet separatim humores, et dein tunicas commemorare, nihil prohibet. Ego uero nunc ea oculum enarratione persecutus sum, qua in scholis uti soleo, primum oculi constructionem explicans, et in charta maiusculam effigiem ita sensim delineans, atque in prima huic Capiti præposita figura oculum exprimere conatus sum. dein post enarrationem ita sectionem obiens, quemadmodum suo loco in ultimo huius libri capite subijciam. Verum ut oculi fabricam adeo studiose soleo commonstrare, ut spectantium nemo in ipsa quicquam desiderare :Oculi partium usus. ita in ipsius partium usu explicando hic prorsus obmutesco, quod mihi ipsi de primario uisus instrumento non satisfaciam, atque hac in parte quod sanum undique sit, a me non adferri posse, mihi persua-

×Espaces incongrues dans l'original.