Liber VII
650

deam. Non sane quasi crystallinum humorem præcipuum uisus instrumentum esse, et ut hic alatur uitrum produci, et huius gratia oculi reliquas partes efformatas esse, quemadmodum Galenus in decimo De Partium usu diffuse persequitur, commemorare, aut hic prolixe etiam scribere nequirem : sed quod mihi certo qui uisus fiat, non constet, hincque reliqua oculi constructio dependeat, quodque potissimum de huiusmodi philosophorum et medicorum controuersijs priuatim quædam aliquando mihi scribenda duxerim, præsenti labore ad iustam molem perducto.

DE AVDITVS INSTRVMENTO. Caput XV.

QVÆ de auditus organi fabrica modo enarranda essent, superius in primo libro ita explicui : atque in præsentia, si inibi nihil commemoratum fuisset, ea pertractarem. In octauo enim primi libri Capitecauitatem auditus organi gratia in caluaria exsculptam, paratamque, et deinde huius concauitatis foramina membranas et ossicula recensui. In decimo sexto autem eiusdem libri Capite, auris cartilaginum et reliquarum constructionem, uti tunc occurrit, modoque animo obuersatur, persecutus sum. Nihil enim hic certius de auditu sonituque percipiendo, quam inibi attexere possum, nisi etiam plus nunc quam dum illa scriberem, ambigem, mihique longe minus satisfaciam, et non satis mirari queam, omnes de auditu, ipsiusque obiectis tam prolixe citra organi ipsius uel maxime superficiariam cognitionem scribere : ex quo tamen præcipuæ ad præsentem disceptationem petendæ erant demonstrationes.

DE GVSTVS INSTRVMENTO. Caput XVI.

LINGVAM oris amplitudini adamussim congruentem gustus esse instrumentum, medicis iuxta ac philosophis concessum est omnibus. quum itaque in decimo nono secundi libri Capite,a nouem linguæ musculos, et uariam illam fibrarum, compositionisque in ipsius parte hiante ore ante consectionem conspicua speciem una cum illius inuolucris recensuerim, et in tertio librouenasarteriasque linguam petentium seriem similiter descripserim, in quarto libro ipsius neruos minime negligens, quorumalter præcipua maioris tertij neruorum coniugij radicis numerabatur portio, gustus occasione potissimum linguæ oblata,alter uero septimi neruorum cerebri paris propagines musculorum nomine linguam implicantes, nemo, uti arbitror, hic a me requiret, ut prolixam de linguæ fabrica inter cæteras partes, ut uerum fatear, mihi minus cognita, sermonem instituam, aut diffuse saporum differentias et qualitates commemorem.

DE TACTVS INSTRVMENTO. Caput XVII.

Galenus in primo libro De Locis affectis. ET tactus quoque instrumentum in quarti libri initio me persecutum arbitror, quum nullum neruum tactus sensu non præditum per corpus digeri assererem, et Naturæ scopos in neruorum distributione quantum is locus exigebat enarrarem : illorum subridens sententiam, qui unam eiusdem nerui portiunculam sensui, aliam motui absque sensu præesse docuerunt. Ac proinde totius humanæ fabricæ partium enarratione pro mea uirili absoluta, nunc superest, omnium partium quæ præsenti libro aggressi sumus, sectionis rationem perscribere : et si cuius partis in alijs libris traditæ secandi ratio non expressa sit, etiam illam ad huius libri calcem seriatim subijcere, et postremo de uiuorum sectione nonnulla proponere.

CEREBRI, OMNIVMQVE QVÆ præsenti libro traduntur organorum administrandi ratio. Caput XVIII.

Caput ad cerebri inspectionem qui parandum. DVMMODO musculos ceruicem occupantes, et neruos e ceruicis dorsali medulla prosilientes, in corpore quod nutritionis uitalisque facultatis organis inspiciendis hactenus subseruiuit, aggressus fueris, suadeo nunc caput ita atque ad præcedentis libri finem recensui, a reliquo corpore auferri. Ablatum enim longe commodius, minorique molestia attrectabis, unde etiam capita detruncatorum hominum ad hunc usum sunt accommodatissima : præcipue quod illa uix bene mortua, statim a sumpto supplicio minus morosorum iudicum ac præfectorum opera, obtineri possunt. In quorum numero siquis unquam alius, mehercule habendus est, studiorum unicus Mecoenas, illustrissimique senatus Veneti