Liber VII
651

singulare ornamentum MARCVS ANTONIVS CONTARENVS, ob raram philosophiæ linguarumque cognitionem, ac tot foelicissime obitas legationes, toti orbi clarissimus, qui nunc Patauinæ urbis Prætor uigilantissimus, uberem profecto nobis ad Anatomes administrandas copiam suppeditat, ipse humanæ corporis fabricæ studiosissimus indefessusque spectator, ac alius ueluti Romanorum Boethus aut Sergius.Caluaria ad cerebri Anatomen qualiter aperienda. Qualecunque igitur caput obtigerit, semper eius os serraa diuidendum est, ac proinde nouacula aut cultro in capitis cute ad os usque orbicularem duces sectionem, quæ pollicis latitudine elatius quam supercilia sunt, non inopportune auspicabitur, hinc per tempora ad eminentissimam maximeque posticam occipitij sedem tendens, et illinc rursus per tempora frontem accedens. Ducta hac linea, tenuiori serra, qua in gangrena auferendis membris uti consueuimus, aut alia ab eburneorum pectinum artificibus petita, caluariam secundum illam lineam diuides, studiose præcauens, ne altius quam os sit, serra descendat. In hoc opere conduxerit capitis crines nondum abrasos, neque etiam aures præsectas esse, quo leuiori negocio altera manu, et sodalis utraque caput ne serræ cedat contineatis. Vbi caluariam orbiculatim diuiseris, obtuso cultelli mucrone secundum sectionem ducto, num aliqua ossis pars adhuc diuidenda supersit examinabis, ut et eam quoque serra diuidas. Porro ne sectionis finem ipsius principio elatiorem, depressiorem'ue moliaris, si modo id citra aliam operam (quanquam factu sit longe facilimum) te facturum non fidis, nihil obstiterit funiculum colore aliquo intinctum nudæ caluariæ fortiter illorum qui trabes in asseres diuidunt modo, circundare, ut coloris orbicularem lineam, quæ serram dirigat, caluariæ intingat. Atque hunc funiculum ossi obuoluere conuenit, postquam iam cutem orbiculatim dissecuisti : quippe cutis sectio te manu ducere nequit. nam sectionis in cute factæ latera, dum caput ualide continetur, hinc inde abscedente cute diuelluntur. Diuisa ad hunc modum caluaria, si a ceruice inferiorique maxilla caput habueris liberum, illud sua basi mensæ impones, utrinque si uisum fuerit ne in latera concidat, lapidem, aliud'ue simile collocans. Si uero caput reliquo corpori sectionis ratione adhuc hæreat, tot ceruici occipitioque quadratos lapides, aut truncum aliquem subijcies, ut caput in anteriora reflexum eleuatumque, ac si basi inniteretur, tibi assurgat. Insuper sectioni per caluariam factæ ualidioris cultri dorsum transuersim ad frontem primum impones, et illo modice sursum deorsumque acto, sectionem aliquousque dirimes. Idem quoque in occipitio temporibusque tantisper faciendum est, quousque caluariam a dura cerebri membrana liberam esse conieceris, tunc enim uerticis crinibus apprehensis attrahentem manum os subsequetur.Cutis, adipis membranæ carnosæ, ac dein caluariæ inuolucri, illique subditæ adhuc membranæ examen. Adempto osse, cutem simul cum adipe et carnea membrana solis manibus (alicubi tamen cultro prius liberatam) facile diuelles, et deinde cultelli mucrone Græcis uocatum περικρανίον, ipsumque περιόστεον indagabis, deinde etiamuenulas ex uerticis cute in caluariam uersus duram cerebri membranam, aut ab hac in illam prosectas.Duræ membranæ amplitudo qui examinanda. Iam dura cerebri membrana aliqua ex parte cultello est perforanda, et calamo fistula'ue, aut quo in elicienda urina uti consueuimus syphone, foramini indito, sectionis latera ad illum digitis comprimenda sunt, ut postmodum syphone inflato, quanto dura membrana cerebri mole amplior sit, condiscas. Atque suffecerit in altero tantum latere eiusmodi foramen fieri. nam copiosus qui inflatur spiritus undiquaque, duram cerebri membranam distendit, inflatque. Verum si quum caluariam serra diuideres, duram membranam alicubi oscitanter dissecueris, illa quoque sectio dum inflatur membrana opportune, ne aërem transmittat comprimetur.Diuisa rursus membrana, acutioris cultelli mucronem tertio duræ membranæ sinui, per totam capitis longitudinem in elatissima eius membranæ sede procedenti intrudes, longaque sectione uniuersum quoad poteris, aut ab occipito ad frontem usque, aut a fronte ad occipitium diuides. Atque hic sinus si suspendio, aut aliter quam capitis supplicio homo necatus fuerit, sanguine oppletus conspicietur, quem extergere conuenit, et distento sinu ipsius formam, etdramorum qui utrinque ab ipsius lateribus, et ex inferiori eius sede pullulant, orificia inspicere.Tenuis membranæ detectio. Porro ut cerebrum dura ipsius membrana nudes, iuxta frontis os eam ad tertij illius sinus latera perforabis, et deinde stylo in foramen indito, secundum illum cultello ad occipitis usque os continuo ad sinus eius latera sectionem deduces. Hac ad utrunque sinus latus facta sectione, rursus duram membranam cultelli mucrone propter aurem, qua ossi proxima est perforabis, hincque recta sursum usque in priorem, seu secundum capitis longitudinem, ductam sectionem secando perges. Postremo in capitis uerticem quatuor sibi proximarum sectionum angulos unguibus attolles, et deorsum tractos a cerebro reflectes, habita ramorum ratione, qui ex tertij duræ membranæ sinus lateribus, etijs uasis quibus duræ membranæ implicantur latera, in tenuem cerebri membranam pertinent. Insuper dextra cerebri parte a sinistra modice manuum beneficio diducta,septum a dura membrana inter utranque cerebri partem extructum, et soboles a tertio duræ membranæ sinu utrinque in tenuem membranam diffusæ, quantum fieri poterit attollentur, ut qui illarum interuentu in uiuentibus