Liber VII
653

to duræ membranæ sinu in cerebrum sub camerato proficiscitur.Hunc enim recta supra communem dextri sinistrique uentriculi cauitatem longius procedere obseruabis, et deinde bipartitum uersus dextrum et sinistrum cerebri uentriculum porrigi, tandemque ab hoc ac commemorata ultimo arteria nuper dictum plexum efformari. Cæterum quum hos ductus ex quarto duræ membranæ sinu prorepentes conspicis,illi quoque spectandi sunt, qui tenui membranæ et humiliori parte duræ membranæ dextram cerebri partem a sinistra interdiuidenti, a quarto sinu offeruntur. Vbi enim hos inspexeris, ductus qui a quarto sinu sub camerato in cerebri uentriculos pertinent, ea sede cultello sunt diuidendi, qua commemoratos efformant plexus.Glandulæ testibus incumbentis. Hinc eleuati in posteriora leuiter reflectentur, ne simulglandula quam κωνάριον Græcis uocari diximus, auellatur. hæc siquidem illis ductibus sua sede remotis, in conspectu iacet. Verum hæc tentanti ouillum cerebrum ad manum esse uelim, quod id glandulam illam et cerebritestes, natesque apertius nonnihil quam humanum caput commonstret. Glandula hac in suum locum reposita, digitiscommunem dextri sinistrique cerebri uentriculorum sinum, qui instar rimæ modo spectanti occurrit distendes, ac moxmeatum quo pituita uersuspeluim ex tenui membrana extructam defertur,Tertij uentriculi ipsiusque meatum. una cummeatus principio intueberis, qui ex tertio uentriculo communi’ue hac concauitate in quartum uentriculum pertinet. quibus inspectistotam cerebri portionem cerebello incumbentem transuersa in cerebro ducta sectione adimes, id duntaxat hic præcauens neductus arteriasue per posteriorem dextri sinistrique cerebri uentriculorum regionem ascendentes, una disseces. Apparet modo duræ membranæpars cerebellum ab ipsi incumbente cerebri portione diuidens, et etiamilla quæ inter dextram cerebri partem et sinistram ducitur.Duræ membranæ sinuum. quapropter tempestiuum est, ut quatuor duræ membranæ sinus simul examines. Tertio itaque duræ membranæ sinui quem dudum per longitudinemdissecuisti, plumbeum inseres stylum,quem facile in tres reliquos eius membranæ sinus hinc protrudes : si modo utrinque ad latera primum, ubi cerebelli elatior pars ossi proxima est, illum impuleris. ita enim dextrum et sinistrum sinum, seu primum ac secundum inuenies. Deinde si sub radice duræ membranæ partis dextram et sinistram cerebri partem interuenientis stylum detruseris, quartum sinum comperies. Quo tamen eos uideas exactius, acutioris cultelli mucrone longis ductis sectionibus omnes sunt aperiendi :Cerebelli detectio. et deinde cultello tota duræ membranæ pars cerebello superius obducta, orbiculari sectione secundum os ducta uenit præsecanda,aut sectione secundum longitudinem ducta, diuidenda, ac retrorsum reflectenda. Vt cerebello obiter inspecto, cerebrum denuo aggrediaris, communem dextri sinistrique uentriculi sinum distendens, ac exactius pituitæ ductus immisso stylo examinans. Vt uero communis cauitatis seu tertij cerebelli uentriculi meatum in cerebri cauitatem porrectum obserues, obliquatum stylum meatui indes, leuiterque in cerebellum concidere sines. Stylus enim grauior syphonis modo incuruatus, etiam non impulsus secundum meatus ductum, in cerebellum deuoluitur. Manente adhuc in meatu stylo, digitis cerebellum nonnihil a cerebri testibus dirimes, quoad scilicet stylum inter cerebellum et testes ipsos intuearis. tunc enim, et præcipue in ouis cerebro, quæ parstestibus, et quænatibus similior sit, disces.Testium et natuum examen. Quod quum obseruaueris, cultello testes ipsos natesque secundum stylumdiuides, ut meatus ille ex communi dextri et sinistri uentriculi cauitate ad cerebellum porrectus euadat conspicuus, pauloque accuratius meatus a cerebro ad peluim pertinens, pituitamque eo deducens, reddatur conspectior. Poteris modo tenuem cerebelli membranam hamulo discerpere, etuenam quæ ab illius ductibus in posteriorem humilioremque anteriorum uentriculorum sedem pertinet examinare. Quippe hanc reperies facilime, modo illam iuxta anticæ cerebelli partis cum cerebro connexum inquisiueris, qui præsentis uenæ potissimum fit interuentu.Dorsalis medullæ cum cerebello coalitus. Vt uerocoalitum cerebelli cum dorsali medulla cognoscas, caput quasi in faciemreclinandum est, et manu inter cerebellum et duram cerebri membranam occipitis ossi commissam, imposita, cerebellum in priora, deorsumque detrahi debet, quousque uniuersum a dorsali medulla liberatum decidat. in ea enim administratione nihil obstabit, quo minusuenulas ductus’ue ex primi secundique duræ membranæ sinuum principijs, autuenis arterijsque per transuersos ceruicis uertebrarum processus repentibus, in cerebellum porrigi uideas, ac dorsalis ex ipso cerebro ortum, formam, et sinum cum cerebelli sinuquartum efformantem uentriculum cernas.Quarti uentriculi examen. Deinde etiam reposito capite, et cerebello inpronum posito, ipsius intueberis sinum, et partes quibus dorsali medullæ connascebatur, et præcipue ipsius reuolutionum anfractuum’ue pulchram imaginem. a quibus ilico uelut manu duceris ad duos reuolutionumapices uermibus assimilatos, et ueluti reuolutionum terminos per cerebelli medium secundum ipsius longitudinem deductarum.Vermiformuum processuum. Atque id apparebit clarissime, si per eam longitudinem utrinque longa sectione ad earum reuolutionum latera ducta, eas a reliqua cerebelli substantia liberaueris, exectas que in mensam exporre-