Liber VII
654

xeris. ita nanque unus tibi apparebit uermis, illis quam similimus, qui ueris tempore e salicibus decidere solent, aut bombicibus priusquam sese folliculo includant : et adhuc multo magis quum iam aliquandiu inclusi fuerunt, folliculum tamen nondum corrosere. At si uniuersas illas medias reuolutiones simul non abstuleris, et duntaxat extrema execueris, duos poteris commonstrare uermiformes cerebelli processus, unum quidem priorem, posteriorem uero alterum. Porro non solum exectis ad hunc modum uermiformibus processibus, ipsorum imago examinanda uenit, uerum etiam quando cerebellum a dorsalis medullæ initio auellitur, ipsorum usum præcipuo studio expendere conduxerit.Neruorum parium examen. Inspectis itaque cerebelli partibus, neruorum paria inuestigabuntur. quod ut fiat ocyus,manu inter cerebrum et frontis os inserta, cerebrum sensim attolletur, ut primum a plerisque uocatum cerebrimamillarem processum, et dein olfactus organo seruientes uideasprocessus, qui e suis sinibus stylo quopiam aut digito ueniunt euellendi, et una cum cerebro sursum in posteriora flectendi : in quo opere caput non inutiliter in occiputreclinabitur. ita enim reuolutum eorum processuum ortum pulchre ostendet. Atque hic pariter in conspectum uenientuisoriorum neruorum principia, et eorundem congressus, et sub illispeluis cerebri pituitæ expurgandæ parata. Moxet arteriarum in duræ membranæ amplitudinem ingressus occurret, quæ partim in tenuem absumuntur membranam, et partim in dextrum et sinistrum cerebri uentriculos properant. Vt uero exactam earum arteriarum seriem spectes, et hic quoque tenuem membranam a cerebro diuelles, et uentriculorum terminos inibi in reuolutiones, non autem in olfactus organa uisorios'ue neruos finire, nihilque minus quam a uentriculis in ea organa pituitam excerni, illisque adoctauum capitis os deduci.Nunc uisorios neruos a cerebro diuides, et totam ipsorum portionem in caluariæ amplitudine tibi conspicuam, studiose resecabis, ne nuper dictam peluim simul auferas. ea nanque hac administratione tota occurrit, pulchreque cernitur, quimeatus ex tertio uentriculo ad hanc pertinet, et qualiter illa inglandem cesset, quæ duræ membranæ subijcitur, facileque dilatato hic proprio duræ membranæforamine spectabitur. Conduxerit tamen membranam inibi tantisper illæsam seruare, dum reliquos cerebri neruos examinaueris. Capite igitur in sinistrum latusreclinato, et cerebri parte quæ adhuc reliqua est, in suum locum utcunque reposita, cerebrum postea in sinistrum latus deorsumque reflectes, etsecundi paris originem contemplaberis, moxminorem tertij paris radicem, qua diuulsa cerebrum adhuc magis in sinistrum deflectes, et moxtertij et quarti paris exortum intueberis : insuper etquinti paris originem, quam similiter diuidere competit, utneruulum intuearis, qui iuxta quinti paris radicem principium obtinenstemporali musculo, et in oredelitescenti maxillamque attollenti offertur.Sextum quoque par et septimum euadunt conspicua, si uarijs ipsorum quibus ortum ducunt propaginibus animum adhibueris. Cæterum quum paria hæc perquiris,ductus quoque uenarum modo ex duræ membranæ sinibus in tenuem excurrentes obseruandi ueniunt, et neruorum exortibus in sinistro si uisum erit latere, similiter adinuentis, quicquid dorsalis medullæ, aut cerebri in capite reliquum est auferes, ut duram membranam qua cerebri basi subiacet, adhuc integram uideas, et olfactus organorum sinus foraminulis peruios, et undique egredientes neruos intuearis : quibus inspectis, primi ac secundi duræ membranæ sinuum originem, et in illos subeuntia uasaexaminabis, acutiori cultelli mucrone ipsos aperiens.Eorum quæ in duræ membranæ basi sunt examen. Ductus autem secundum duræ membranæ latera excurrentes, et in ipsius iuxta frontem basi conspicui, uel citra aliam sectionem sunt obuij.Glandis pituitam excipientis, ipsique accumbentium arteriarum. ut uero glandulam, et quem dissectionis professores ementiuntur reticularem plexum uideas, animum adhibebis duræ membranæforamini peluis infundibili'ue medium excipienti, et adhuc peluis portionem adnatam habenti, non negligens interimarteriam utrinque ad foraminis illius latera duram membranam penetrantem. quæ ubi obiter intuitus fueris,acutioris cultelli mucrone sectionem ex illo foramine utrinque ad arteriarum usque transitum duces, et labris sectionum distentis, glandula sese offeret, arteriæque ad ipsius latus stratæ. Verum hæ magis reddentur conspicuæ, si hamulis et acutioris cultelli mucrone, quam poteris maxime duram membranam hic liberaueris, aperueris'ue, ac ab arteria duram penetrante membranam plumbeum stylum ad soporariam usque arteriam in ceruice adhuc consistentem, impellas. Id nanque in homine factu promptum est, si modo tuis oculis Galeni nomine fidem derogare nolueris. Hic enim quam pulchra de reticulari plexu in hominibus commenti sint hactenus omnes, obseruabis : potissimum si ouillum aut bubulum cerebrum hic quoque sectioni adhibueris. Præterea glandulam sua sede dimouens, ac ut duritiem ipsius experiaris eandem comprimens, perpendes quid Galeno in mentem uenerit, quod per crassissimam ossis cuneum referentis sedem, quam spongiæ modo peruiam esse scribit, pituitam ad palatum colari censuerit, et non potius proprios hic pituitæ et attracto per inspirationem aëri ductus, foraminaque non minima etiam indagauerit. Relicta modo anteriori calua-