Liber VII
657

ferri spectabis, et etiam animaduertes huius portionis suboles per interiorem cubiti sedem uarie admodumque implicite ad brachiale usque et manus uolam excurrentes. Prætereah communis uenæ seriem uniuersam quoque intueberis, ad secundi brachium petentis neruii propagines animum dirigens, quæ ab illo producuntur, simulatque[16] in cubiti articulo carneam membranam ex alto adit. ad hæck ramum quarti nerui etiam spectabis, qui externæ cubiti sedi ad brachiale usque spargitur. Neruos autem digitos implicantes, aliquo pacto etiam modo cernis. uerum magis conduxerit, eos tum primum expendere, quum radices ipsorum ad digitos usque perduxeris. Postquam itaque hæc omnia, non resecta adhuc carnea membrana diligenter non sine magno usu spectaueris, carneam membranam una cum ipsi annexis uenis et neruis a succumbentibus musculis auferes : ac moxl musculum, cuius beneficio brachium pectori adducitur, ad ipsius usque insertionem ab illis quibus adnascitur partibus liberabis. idem et inm illo molieris, qui brachium attolit, et qui scapulam mouentium primus et secundus habentur, dein clauiculam a summo humeroq resecabis, etr musculum auferes a pectoris osse et clauicula mamillari capitis processui insertum, eteum qui a scapula ossi υ imitanti implantatur, eteum quoque qui a prima pronatus costa, transuersis processibus ceruicis uertebrarum inseritur. Cæterum quum hos adimis musculos, parum curandum est, num illos auferas illæsos, parumque uulneratos. hic enim non musculorum, sed uasorum natura uenit discenda : et perpetuo cauendum est, ne uas, non autem musculus uitietur. Si itaque ad hunc modum accurate hos musculos ademeris, in ceruicis uertebrarum latere neruorumradices seriesque eleganter occurrent, qui ab illis prosiliunt uertebris : atque ita etiam plexum neruorum in brachium excurrentium obseruabis, a quo seriatim cuiusque nerui digestionem persequeris. Acprimus occurrit, qui musculo brachium attollenti præcipue offertur : deindesecundus, ettertius. quorum seriem commodius spectabis, si capitamusculi cubitum flectentium anterioris illinc unde prodeunt liberaueris, atque a subdito illimusculo ad insertionem usque ipsius detraxeris. Mox enim ita præter secundi et tertij nerui ad brachium ingressum, etiamquarti et quinti et sexti nerui, et deinarteriæ etaxillaris, ethumerariæ uenarum ingressum adinuenies, sensimque singulorum seriem sequeris, quæ in secundo neruo obseruatu est prompta, et tertij quoque nerui series ad cubiti usque articulum in propatulo est, uti etiam et quinti nerui et sexti. Quartus autem neruus, qua secundum brachij os uersus externum illius tuberculum retorquetur, non occurrit, nisi oblique secundum nerui ductummusculos cubiti extensionis autores dissecueris, neruique progressum ita uitiatis musculis persequutus fueris. Vbi autem hunc ad externum cubiti articuli latus usque deduxeris,ramosque quos hactenus in progressu edidit examinaueris,musculis ab externo humeri tuberculo principium ducentibus, a sua origine liberatis, ramos quarti nerui expendes, qui illis musculis offeruntur, et eam sequerispropaginem quæ tandem externæ pollicis regioni, ut et indicis quoque et medij surculos exhibet. hanc enim leui negocio reperies, simusculo attenderis bifido tendine brachiale extendenti. Iam quarti neruipropago similiter inquirenda est, quæ ulnæ exporrecta, ad brachiale usque excurrit, etn musculis ab externa ulnæ sede initium ducentibus surculos depromit. Vt uero reliquumo tertij quintique nerui, et deinp reconditæ axillaris uenæ portionis, etq manus arteriæ in cubito extremaque manu progressum uideas,r musculorum ab interno humeri tuberculo originem sumentium capita ueniunt liberanda : ita enim in anteriori cubiti articuli sede uenæ et arteriæ, et tertij nerui in cubitum ingressus occurret : etsveleuato secundos quatuor digitorum articulos flectente musculo, ipsorum ad brachiale usque progressum etiam obseruabis, una cum quinti nerui (qui secundum posteriora interioris humeri tuberculi in cubitum fertur) portione ulnæ exporrecta, atque sub medio longitudinis ulnæramum diducente. qui in cubiti exteriora reflexus, externæ sedi parui digiti et anularis et medij surculos offert : quem leui negocio, quum in superficie propemodum ducatur, adinuenies. reliquum uero quinti nerui et tertij progressum reperies, sitransuersum in interna brachialis sede repositum ligamentum diuiseris, ac dein exiguo cultello uenæ, arteriæ, et eorum neruorum seriem ad extremos usque digitos perduxeris.Venarum, arteriarumque et neruorum cruris examen. Cæterum priusquam cruris neruos et uasa inquires, etiam diligenter obseruabis neruorum ex lateribus thoracis uertebrarum prosilientiumx distributionem. quam tunc demum opportune inuenies, quum sedulo illorum distributione perlecta, musculorum dissectionem perspectissimam habes, qua hic non minus indiges, quam ante musculorum administrationem absolutissima ossium cognitione. Quum itaque ad lumborum uertebras usque deuentum erit, ab inguine ad pedis usque pollicem similiter atque in manu, sectionem duces : cutem ad carneam usque membranam diuidens : ut dein uniuersam cruris et pedis cutem illæsa carnea membrana, et uenis, et arterijs, et neruis, inter hanc et cutem excurrentibus ad carneam membranam relictis, commo-

×Sic pour simul atque.