Liber VII
659

rus distributioque non admodum conueniat, suaserim ut quum hanc sectionem in uiuo cane obiturus es, mortuum quoque ad manum habeas, in quo neruorum per brachium et cubitum excurrentium seriem didiceris, atque ita neruum aliquem inueneris, qui in musculos quosdam digeritur : uti fere illi erunt, quorum alter in hominetertius est, ac secundum anteriorem cubiti articuli sedem in cubitum fertur : alter ueroquintus, secundum posteriorem humeri tuberculi regionem in cubitum properans. Huiusmodi enim nerui in cane etiam obseruantur, et illis alicubi priusquam ad cubiti articulum pertingant ligatis, motus aboletur musculorum digitos et brachiale flectentium. unde si et illum neruum etiam uinculo interceperis, qui in homine mihiquartus numeratur, atque secundum humerum ad externum ipsius tuberculum porrigitur, etiam motus abolebitur musculorum brachiale et digitos extendientium. Conduxerit autem huiusmodi neruos laqueis intercipere, quo illis modo in hoc modo in illo neruo solutis musculorum motum restitui obserues. Iam musculo alicui muris forma donato (quales hic in cubito occurrunt plurimi) longam sectionem induces, quæ uentrem totum penetret, ut musculi illius motum, huius sectionis gratia non perdi expendas. Dum autem transuersam sectionem uentri induces, tantum musculi motum aboleri uidebis, quanta erit sectionis profunditas. Atque quum uentrem prorsus diuides, musculum ad insertionem ipsius una parte, alia uero ad exortum colligi obseruabis. si uero alterius musculi tendinem præscindes, musculum uersus exortum conuelli cernes. Item si caput diuiseris, is ad insertionem contrahetur. Si uero insertionem et caput abtruncaueris, musculus ad ipsius uentrem sedemque qua maxime carneus est conglobabitur. itaque musculorum functio tibi hæc molienti erit obuia. Si autem priuatim nerui alicuius, aut musculi functionem inquirendam duxeris, eum neruum et musculum, ut iam in brachio et cubito faciendum præcepi, aggredieris. Neque est quod hic prolixe commemorem, qualiter in his administrationibus canes aut eius generis animalia ligare conueniat, quum quisque pro sua industria, si modo in mortuorum sectione adamussim uersatus fuerit, hæc omnia rectissime obiturus sit, et citra mortuorum sectionis peritiam in uiuorum Anatome omnia in cassum tententur.Neruorum usus examen. Adeo ut de neruorum musculorumque sectione mihi nihil dicendum superfit, quanquam et de neruis recurrentibus paulo post quædam subijciam. Vt autem uideas numnerui substantia, aut membranæ illam induentes animalem uim præcipue porrigant, opportune feceris, si cutem femoris tibiæ et pedis auferas, acprimo femur mouentium musculo a suis exortibus liberato,quartum femur petentem neruum inquiras : et huius membranis a nerui substantia detractis, expendas qui pedis digiti ipseque pes adhuc moueantur, ipseque neruus concreditum sibi munus adhuc exerceat.Dorsalis medullæ. Verum si quis medullæ dorsalis munus rimari statuisset, ac uidere cuperet, qui ea læsa, partes læsioni subditæ sensum motumque perdant : huic licebit canem ita asseri cuipiam aut trunco alligare, ut dorsum ceruicemque porrigat, quo dein grandiori cultro uertebrarum aliquot spinæ præscindi queant, tandemque dorsalis medulla ea sede nudari possit, qua illam quis secandam arbitrabitur. nihil enim facilius est, quam tunc uidere motum sensumque subditarum sectioni partium aboleri.Venarum. Cæterum in uenarum usu inquirendo, uix quoque uiuorum sectione opus est : quum in mortuorum Anatome affatim discamus, eas sanguinem per uniuersum corpus deferre, et partem aliquam non nutriri in qua insignis uena in uulneribus præscinditur.Arteriarum. Item in arterijs uiuorum sectionem uix requirimus, quanquam licebit alicuiarteriam in inguina procedentem nudare, uinculoque intercipere, ac intueri partem arteriæ uinculo subtensam, non amplius pulsare. Atque ita leui negotio obseruatur in arterijs sanguinem natura contineri, si quando arteriam in uiuis aperimus. Vt autem certiores fiamus, pulsandi uim non arteriæ inesse, aut contentam in arterijs materiam pulsuum opificem existere, uerum a corde eam uirtutem pendere, præterquam quod arteriam uinculo interceptam non amplius sub uinculo pulsare cernimus, licebit inguinis femoris'ue arteriæ longam sectionem inducere, et canaliculum ex arundine tam crassum assumere, quanta arteriæ est capacitas : et illum ita sectioni indere, ut superior canalis pars altius in arteriæ cauitatem pertingat, quam sectionis superior sedes : et ita inferior quoque canalis pars, deorsum magis ipsa inferiori sectionis parte protrudatur, ac dein uinculum arteriæ circundetur, quod ipsius corpus super canalem stringat. Quum enim id fit, sanguis quidem et spiritus per arteriam ad pedem usque excurrit, uerum tota arteriæ pars canali subdita non amplius pulsat. Soluto autem uinculo arteriæ pars canali subdita, non minus quam superior pulsum ostendit. Quanta uero uis a corde per arterias cerebro deducatur, postea uidebimus : nunc Galeni uiuam in hac demonstratione consectionem summopere mirantes, qua omnia præscindi suadet quæ cerebro et cordi sunt communia, semperomittens arterias, quæ per transuersos uertebrarum ceruicis processus caput petunt, et etiam non mediocrem portionem uitalis spiritus inprimos duræ membranæ sinus, atque ita etiam in cerebrum deferunt, adeo ut non mi-