Liber VII
660

rum sit, cerebrum diutius in illa administratione suo munere fungi, quam commode Galenus fieri arbitrabatur. respirat enim in hac sectione diutissime animal, et alias mouetur. si uero currit, itaque multo spiritu indiget, non multo post concidit : quanquam adhuc postea cerebrum animalis spiritus substantiam recipiat, ab illis arterijs quas per transuersos ceruicis uertebrarum processus caluariam petere recensui. Cæterum hoc loco ubi de uiuorum sectione obiter tantum pertractandum duxi, haud proposui Galeni aut recte, aut minus recte celebratas uiuorum sectiones recensere : quum hic abunde fecero, si perfunctorie aliquot sectiones recenseam singulis libris dicatas. Atque quum iam ad quintum usque sit deuentum, modo de nutritionis organis sermonem instituemus, quorum munus fere in mortuorum sectione etiam discimus.Eorum quæ * peritonæo continentur functionum examen. Videmus enim peritonæum omnium ipso complexorum organorum esse inuolucrum, omentum ut et mesenterium uasorum deductioni et distributioni optime subseruire, uentriculum cibos et potum conficere, hosque per stomachum huc deferri. Quanquam et uiuos canes, qui modo paulo aut multo ante cibum sumpserunt uiuos aggredi, atque ita etiam intestinorum munus rimari, nihil prohibeat. Iecoris autem officium, ut etiam lienis, aut renum, aut uesicæ, in uiuorum sectione uix melius quam in mortuorum intueri possumus. nisi quis uiuo cani lienem execare uoluerit, uti et ego aliquando feci, diebusque aliquot canem asseruaui. Atque ita etiam renem aliquando execui : uerum uulneris curatio molestior est, quam quæ hinc sumitur cognitio iucunda. nisi quis non tam organorum cognitionis ratione has sectiones aggrederetur, quam ut manum exerceat, ac abdominis uulnera apte fuere discat : quod et in intestinis studiose experiendum est, quo quis uulnerata consuere, atque in abdomen quum exciderint, imponere assuescat.Generationis examen. Verum hæc perinde ac ossium luxationes, et fracturæ quas in brutis, ut et medicaminum quorundam uires aliquando tentamus, exercendis potius manibus, et rectæ curationi instituendæ, quam organorum officijs indagandis conducunt. Porro uiuas sectiones instrumentorum generationi subseruientium indies fere in ramicum curationibus, et in animalibus quæ castrantur obseruamus. atque illæ propemodum uasis seminarijs et testibus spectandis sufficiunt : nisi quis illam quoque addere uelit, qua testis substantiam ex tunica ipsi proxime obducta eximimus, aut etiam a seminarijs uasis testis substantiam una cum illa tunica rescindimus.Fœtuum. Verum in foetuum uiua administratione iucundum est spectare, qualiter simulatque fœtus aërem ambientem contingit, respirare nititur. Atque hæc sectio opportune in cane aut sue obitur, quum non multo post sus est paritura. Si enim ipsius abdomen ad peritonæi usque cauitatem diuiseris, atque dein uterum quoque in unius fœtus sede aperueris, acsecundina ab utero liberata foetum mensæ imposueris, cernes per pellucidas membraneasque ipsius tunicas, qualiter frustra respirare conatur, et ueluti suffocatus moritur. si uero ipsius inuolucra pertuderis, foetusque caput illis liberaueris, mox illum ueluti reuiuiscere, et eleganter respirare cernes. Atque quum id in uno foetu indagaueris, alium aggredieris : quem ab utero non liberabis, uerum apertum uterum ita inflectes : et inferius illic aperies, ubi fœtus secundinum desinere, aut secundinæ inferiorem partem haberi arbitraberis, quo scilicet ea uteri pars integra seruetur, quæ secundinæ obnascitur, per reliquam uero sedem fœtus detectus sit. ita enim spectabis arteriarum uteri, et dein secundinæ pulsum : et foetu adhuc in suis membranis ueluti sursum protruso, cernes umbilicum petentium arteriarum motum, et foetum nondum respirare, neque etiam ad respirationem conari. mox uero atque membranas pertundes, fœtus respirabit, et umbilici arteriarum pulsus intercidet, pulsantibus interim adhuc uteri arterijs.Cordis ipsique subministrantium partium usus examen. In cordis et pulmonis functionibus pleraque expendimus, motum uidelicet pulmonis, et num aspera arteria eorum quæ bibuntur portionem assumat : dein cordis dilatationem et constrictionem, num idem rhythmus sit pulsus cordis et arteriarum, et dein qualiter uenalis arteria distendatur ac comprimatur, et qui execto corde animal adhuc uiuat. In quibus obseruandis, magnopere animali indigeremus lato pectoris osse donato, etmembranas thoracem intersepientes tam distantes obtinente, ut diuiso secundum longitudinem pectoris osse, sectionem inter eas membranas ad cor usque ducere possimus, citra thoracis cauitatum (quibus pulmones continentur) pertusionem. Verum quum nullum eiusmodi animal præter hominem, et non caudatam simiam occurrat, in canibus ac porcis illisque animalibus quorum nobis datur copia, sectiones ita sunt aggrediendæ, ut prædicta omnia intuearis. Quod itaque pulmo thoracis motum sequatur, hinc patet, quod sectione in aliquo costarum interuallo ad thoracis usque cauitatem ducta, læsi lateris pulmonis pars concidat, neque amplius cum thorace distendatur, reliqua adhuc pulmonis parte thoracis motum sequente : quæ etiam mox concidet, si et in altero latere sectionem in thoracis usque cauitatem molieris. atque ita animal etiamsi thoracem aliquandiu moueat, non minus morietur quam si suffocatum esset. Verum in hac administratione obseruandum uenit, ut sectionem quam proxime ad superiorem alicuius co-