Liber VII
661

[17]stæ ducas, ne ad inferiorem sectionem dirigens, uasa hac exporrecta pertundas. tum enim sanguis illinc proflueret, qui aëris per uulnus immissi et emissi gratia, spumosus redditus, pulmonis loco tibi imponeret. Incaute enim secantibus eiusmodi spuma pulmo esse uidetur, ipsique pulmonem aliquandiu etiam sua insita ui distendi opinantur. Vt uero naturalem pulmonis cum thorace sequelam uideas, ex altero latere duarum aut trium mediarum costarum cartilagines dissecabis, et sectionibus per illarum costarum interualla ductis, singulas costas extrorsum reflectes, ipsasque franges, quo opportunam constituas sedem, per quam lateris illæsi pulmonem uidere queas. quum enim thoracem intercipientes membranæ in canibus admodum pellucidæ sint, perfacile est, per eas pulmonis partem thoracis motum adhuc sequentem intueri, ac illis etiam membranis leuiter pertusis considerare, qualiter et ea pulmonis pars intercidat. Priusquam tamen eas pertundas, conduxeritarteriæ uenalis propagines in eam pulmonis partem, quæ iam concidit, manibus apprehendere, et aliquousque ab ipsis substantiam pulmonis liberare, ut discas num illæ perinde atque cor moueantur. Cordis enim motus etiam hic tibi est conspicuus, præcipue si cordisinuolucrum diuiseris, atque ab illo cor in eo latere detexeris, ubi hanc administrationem moliris. Conduxerit uero hanc in sinistro latere tentari, ut scilicet dextra pulmonis pars adhuc moueatur, et etiam uniuersum arteriæ uenalis truncum manu apprehendere queas. In huiusmodi quoque administratione non inutiliter cordis basim apprehendes, et uno uinculo uasa ab ipsa prodeuntia simul et ocyus intercipies, ac dein sub uinculo cor execabis, solutisque quibus animal colligatum est laqueis, currere sines. Vidimus enim aliquousque etiam ita affectos canes, sed præcipue feles, cucurrisse. Cæterum cordis motus, ut et arteriarum, rectius spectabis,si mox atque canem asseri alligaueris, sectionem a iugulo per costarum cartilagines, qua illæ ossibus continuantur, in utroque latere acuto admodum cultro duces, ac mox ab unius sectionis fine transuersim ad finem alterius sectionis, tertiam sectionem in peritonæi usque amplitudinem molieris, et leuato pectoris osse cum ipsi coarctatis cartilaginibus, et septo transuerso ab ijs liberato, pectoris os ad animalis faciem sursum reflectes, ac mox diuiso cordis inuolucro, una manu cor apprehendes, et alia arteriam magnam dorso exporrectam continebis. Quanquam et hæc omnia melius obibis in ea uiua sectione, quam inter alias utpote uberiorem in scholis exhibere consueui. atque hanc ideo simulatque nonnulla de cerebro subiunxero, perscribam prolixius, ut ab alijs leuiori negocio etiam aggredi possit.Cedrebri functionis examen. In cerebri igitur ipsiusque partium examine, parum omnino in uiua sectione uidendum est, quum hic uelimus nolimus, uel theologorum nostratium causa, memoriam, rationem, et cogitationem brutis animalibus adimere debeamus, utcunque illis cum homine eadem sit constructio : atque ita Anatomes studiosus, et in mortuorum sectione uersatus, nullaque hæresi infectus, probe intelligit, quam male mihi consultum uelim, si quod alias longe lubentissime facerem, de cerebri uiua sectione aliquid instituerem. Quod tamen ad sensum et motum attinet, uidere est, cerebro ablato utrunque perire. Atque hic eadem indagandi est ratio, quam in neruorum administratione præcepimus. Num uero cerebrum sentiat, in homine uenit inuestigandum : qui quum id scinditur, aut premitur, indicet num dolore afficiatur, num'ue quo cerebrum alteratur, sentiat, uti in capitis uulneribus indies experiri integrum est. Rursus caluariam canis posse frangi, et cerebri uentriculum aut dextrum aut sinistrum aperiri, ac qui animal motum perdat, illumque denuo occluso uentriculo recipiat, neminem ambigere arbitror.Viua sectio, qua Patauij ac Bononiæ Anatomes speculationi colophon adhiberi solet. Porro sectionem quam me descripturum paulo ante pollicebar, in prægnante cane, aut sue aggredieri : quanquam uocis occasione suem accipere magis conueniat. canis enim aliquandiu ligatus, utcunque illum afficias, subinde neque latrat, neque ululat : itaque uocis ablationem aut resolutionem interdum expendere nequis. Primum igitur animal ut supinum iaceat, anterioremque colli sedem, et liberum corporis truncum porrigat, asseri ita quam poteris ualidissime alligabis, quemadmodum hic modo interiecta tabella proponit : quanquam id quisque pro sua industria, rerumque copia facile præstabit. haud enim arduum est asserem quempiam sumere, cui foramina insint, ligandis cruribus apta : aut si nulla adsint foramina, prompte asseri duo baculi subijciuntur, illisque crura aduinciuntur. Inter cætera autem, superioris maxillæ præcipua habenda est ratio, ut illa ualide asseri firmetur. quod feceris catenula, aut corda quapiam robustiore ante dentes caninos ligata, ac dein cuipiam asseris anulo, aut foramini, aut ut commodius duxeris commissa, ut scilicet collum exporrectum, caputque immotum sit, et

[Illustration]

×Numéro de page imprimé à l'envers.