À Sebastian Scheffer, le 12 février 1660, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 84 ro.

Viro clariss. D. Seb. Scheffero, Medicinæ doctori Francofurtum.

Ambas tuas accepi, Vir Cl. anno superiore Francofurto scriptas, pro quib. singulares
Tibi gratias ago : ut et pro duobus libris per Tornesios ad me missis : nempe Thessalo in
Chymicis redivivo, et Lommij Observationibus,
quos antehac habebam : nec in posterum mittes
quenquam si placet nisi planè novum, et quem lectione dignum judicaveris. Totus nunc sum
in expectationem Epistolarum Th. Reinesij ad Casp. Hofmannum, etc. et Speculi Medico-practici
viri Clar. Melch. Sebizij
 : quos, rogo Te ut mittas per Tornesios, vernalib. nundinis,
si prostent apud vos, quod futurum speramus. Venerandum Senem D. Parentem tuum
ex animo saluto : utinam valeat et vivat in multos annos : quod è gravi morbo nuper emerse-
rit, nunc v. sit confirmato robore, summopere gaudeo. Introductionem tuam quum legi
atque totam evolvi, sub D. Conringio disputatam, memini me multa in ea observasse
notatu digna, nonnulla quoque lect addenda optima : quæ si volueris colligam, et ad Te
mittam ; quorum ope si volueris, illustriorem et aliquantulum auctiorem facies novam Tui
Operis editionem secundam. De libro D. Ren. Moreau, viri clar. non est quod angaris in
posterum ; hoc unum habe pro certo : nunquam fuit editus, nec edetur unquam : olim
tale qui habuerat in animo : sed multis ante obitum annis mentem illam deposuit, propter
quosdam nebulones κενοδοξια laborantes, qui summis votis contendebant illic cum elogio
nominari, quod vir optimus viris immerentib. illis factum noluisset : illius igitur Operis frustra
sperati nunquam aliud habebimus præter vitam P. Brissoti, Iac. Sylvij, Gul. Ballonij,
Barth. Perdulcis
. Si ei per vitam et otium licuisset, meliora longè præstitisset : nempe particu-
larem
quandam Methodum, cum optimis Observationib. practicis nobis dedidisset vir erudi-
tissimus, et in Artis operibus consumatissimus. Epistolæ Ballonij nondum editæ latent
adhuc apud quendam ejus Pronepotem, quem propter ignaviam et inertiam, ne dicam tur-
pem quandam φυλαργυρἰαν nequidem hîc nominari dignum censeo : is est qui alia Opuscula
edidit, Collega noster, ridiculus, simus et putridulus, qui Epistolas illas Medicinales sui Pro-Avunculi
typis mandandas non vult exhibere nisi præsentib. nummis à Bibliopola impetra-
tis, quod numquam obtinebit. Exercitationes tuas Academicas, et Io. Ionsij Hist. philosophicam,
cum alijs duob. supra nominatis, Melch. nempe Sebizij, et Thomæ Reinesij, in fasciculo
simul compactis, patienter expectabo per Tornesios, nundinis vernalibus quæ sunt in
propinquo. Vester Dom. Ochs, opulentus mercator, habet favulum quendam qui
Sebast. Svitzerum dictum, qui quotannis huc ad nos mercaturæ gratia ventitat : ne
dubites per eum ad me scribere, et illi quidquid volueris d mihi deferendum committere : est
enim vir bonus, et amicus meus. Inclusas tuas transmissi ad eum cui erant destinatæ : tunc
aberat, sed relictæ sunt ut ei quamprimùm redijsset ex Urbe, redderentur. Quum voles
ad me scribere, mitte Epistolas per Tornesios, vel per Dominum Euchs, qui sæpe scribit aut
accipit Epistolas à vestro Dom. Ochs. Hîc habebamus gentem quandam Chirurgicumorum supra
modum superbientemium, vano quodam et inani ineptorum titulorum apparatu, quo stultæ
plebeculæ imponebant : Medicos fingebant, et artem nostram sibi prorsus ignotam effricta
fronte mentiebantur : litem eis intendimus, discussa fuit atque disceptata causa
coram Patrib. conscriptis per unum mensem integrum : varij Patroni auditi : intervenit
quoque et in 2 litem 1 eandem nobiscum descendit Rector amplissimus, qui totius Academiæ
nomine in medio Senatu contra ejusmodi nebulones Cosmianos præclaram orationem habuit :
fuit quoque auditus super isto magni momenti negotio Vir Cl. Dion. Talæus, Advocatus Regis
Catholicus : tandem discussis singulis causæ capitibus et momentis, insigni Senatuconsulto
victi sunt isti homunculi, in ordinem 1 redacti, et 2 coacti in obsequium nostri Ordinis,
factiq. sunt quales antehac fuerunt, Medicinæ nostræ Facultati planè obnoxij, tributarij,
et subjecti, tanquam Artis ministri, et ejus famulitio addicti, non absque summo
eorum mærore. Tale senatuconsultum haud dubiè typis mandabitur : cujus exemplar
tunc temporis cum alijs ad Te mittam. Venerandum Senem Patrem tuum saluto. Tu v. vir cl. vale et me ama.

Tuus æternùm futurus Guido Patin.

Parisijs, 12. Febr
1660.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 12 février 1660, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1164&cln=s

(Consulté le 29/04/2024)

Licence Creative Commons