À Marten Schoock, le 17 janvier 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 123 vo.

Cl. viro D. Mart. Schoockio, Groningam.

Vir Clarissime,

Eximium tuum munus, aut potiùs, ut ita dicam, librariam illam tuam suppellectilem
et fasciculum librorum tuorum nuper accepi : redditus enim mihi fuit fasciculus
tuus
die 5.
v. hujus mensis, pro quo gratias tibi ago amplissimas, quas utinam aliquando
etiam referre possim, tibiq. pro aureo munere munusculum aliquod offere egregiæ
tuæ indoli quod arrideat : de quo scripsi nuperrime ad singularem Amicum nostrum,
D. Christianum Utenbogardum, Medicum Ultrajectinum. In illo tuo fasciculo
deprehendi librum de Ex
cstasi : de Fœnore unciario : de Figmento legis regiæ : de Nihilo :
cum duobus exemplaribus libri de Cervisia, quem Nomini meo nequidem in
Europa, vix inter suos noto inscriptum voluisti : Tanti momenti munus accepi
tanquam aliquid pretiosissimum, nec enim aliter æstimari potest à Viris
intelligentibus et peritis, cùm sit o
Opus infinitæ tuæ lectionis, et summæ eruditionis
argumentum uberrimum, et amoris in me tui non vulgaris atq. singularis
benevolentiæ testimonium amplissimum : pro quo, liberè verèq. dico, utinam
possim retaliare, et omnem ingratitudinis notam à me repellere : quod faciam
haud dubiè si dederit Ille qui omnibus dedit omnia. de Tuum de Fermentatione
Commentarium
avidè expectabo, quem nec dubito optimum, gratissimumq.,
futurum omnibus eruditis, ijs præsertim quibus de meliore luto finxit præcordia
Titan
, et quorum animus in rerum Phis
ysicarum investigatione sitit adhuc
et veritatem quærit ea potissimum de causa, quod sit ejusmodi materia adhuc
obscura et Cimmerijs penè tenebris fortiter involuta : Utinam igitur citò
veniat in manus eruditorum : quod si per Typographorum vestrorum inertiam
vel inopiam tibi interveniat aliquod impedimentum super ejus editione, ego
t
Tibi me ipsum offero i. vel pretium, vel Typographum, aut aliud quid quale
volueris : deniq. vel ope, vel opera, ut ait Pœ
oeta, vel consilio juvabo, si volueris :
sin minus, age meo nomine cum Typographo, à quo quinquagenta Exemplar[ia]
præsentibus nummis statim confecto libro redimere paratus sum : pecuniam illi
numerabit præsentaneam Amicus noster D. Utembogardus, qui eam curâ meâ
recipiet per Mercatorem Leidensem. v
Vides animum meum paratum in
promovendo tuo Opere, jube igitur et impera, aut saltem indica quomodo Tibi
gratificari, aut quatenus studijs tuis inservire queam, ad imitationem Optimi
Virorum sapientissimi Socratis, qui cùm libros nullos scriberet, alijs tamen
opem ferebat in præclaris ingenij fœtibus, vel parturiendis, vel publicandis.
Tuum idcirco erit, Vir Cl. ope vel operâ meâ uti : hoc offero quod possum, imò
etiam illud offero qualecunque volueris, si modò mentem tuam et animum tuum
intelligam ; fac igitur ut sciam quid à me requires, et quid in gratiam tuam possim,

qui longè plura eáq. majora et ampliora vellem præstare, ut et meliora. Tu quoque monitum velim, Vir Cl. si resectis sphalmatis
aliquot Typographicis libri tui de Cervisia, velis novam ejus editionem procurare, à Bibliopola tuo centum Exemplaria redimam 2. illius Editionis, vel ex
tuo Exemplari emendato, novam ejus Editionem hîc procurabo, curis meis et sumptibus meis. Vide igitur, et fac ut sciam quid super ea re cupias. Interea v.
Vir Cl. vive, vale, fave, et me quod facis amare perge. Datum Parisijs, die 17. Ianuarij, 1662. Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Marten Schoock, le 17 janvier 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1207&cln=s

(Consulté le 05/05/2024)

Licence Creative Commons