À Sebastian Scheffer, le 28 septembre 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 157 ro.

Cl. Viro D. Sebastiano Scheffero, Med. Doctori, Francofurtum.

Nuper ad Te scripsi, Vir Cl. quum mitterem effigiem Mag.
Ren. Moreau,
Doct. Medici Paris. et Professoris regij : et tamen ecce ecce iterum
scribo, pro tuo Chalcographo, ut accipias novas alias duas efigies, nempe viri
optimi, Gabrielis Naudæi, Parisini, Doctoris Medici Patavini, et cardinalis
Mazarini Bibliothecarij : qui obijt anno 1653. Alter est Mag.
Iacobi Mentel, Doctoris Medici Parisiensis. Adhuc vivit, annos
natus 64. Uterque fuit vir doctissimus. Gabriel Naudæus
multa scripsit, quæ doctorum manibus tenuntur. A Iacobo Mentel
sperant viri eruditi novam Editionem Cornelij Celsi, cum Notis
eruditis criticis, et varijs lectionibus collectis ex varijs Codicibus, M.[S.]
Hîc agitur de furoribus Turcicis in Hungaria : diciturque Tyranni
istius exercitus valde copiosus perniciem minari damni familiæ Austriacæ,
quæ est Viennæ : quod omen Deus avertat, et longè repellat
istam gentem Ottomanicam à ditionibus Christianorum, et à
nostra vicinia. Nicolaus Fouquet, olim Ærarij præfectus, adhuc
in regio carcere asservatur. De Papa nihil habemus novi : ut neque
de re literaria. Venerandum Senem, Dominum Parentem tuum saluto,
ut et viros Cl. Petrum Lotichium et Io. Dan. Horstium. Hollerius noster ad
finem nondum pervenit. Memento mei si quæ Theses Medicæ Tibi
occurrant, et aut aliæ Disputationes Academicæ. Vale, Vir Cl. et
me amare perge. Parisijs, 28. Sept. 1663.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 28 septembre 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1294&cln=s

(Consulté le 03/05/2024)

Licence Creative Commons