À Georg Friedrich Lorenz, le 4 juin 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 191 vo.

Clariss. viro D. Georgio Frid. Laurentio, Lubecam.

Gratias ago, Vir Cl. pro tua Defensione venæ sectionis in febre maligna, etc.
quam primo quod occuret otio perlegam, et de ea quid sentiam postea ad Te
scribam : ut et de tuis Exercitationibus in aphorismos Hipp. Utinam et alteram par-
tem typis mandari cures. Hactenus mihi persuasum habui omnes illos qui sub Hipp.
nomine circumferuntur aphorismos, non omnes esse ejudem Hipp. idq. auctoritate Gal.
permotus, ut et aliorum qui censuras ediderunt, ut Mercurialis, Lemosij, etc. Neque
semper vera sunt quæ leguntur apud Hipp. quod et agnovit Galenus, imò ignovit. ^ Vide Franc. Valerio-/lam, libro v. Enarratione 2. Lupeij
catalogum numquam vidi : ut nec Cæc. Folium in Hipp. Historias Epidemicas.
Martianus
quosdam aphorismos omisit, quos non probavit, sequutus Galenum. Theses
illas Medicas, et Disputationes Physicas, Orationésq. Academicas, magno pretio redi-
merem, rogóq. ut illas mihi cures emi, quotquot occurrent ; pretium quale
volueris refundam vel Helmstadij, per D. Henr. Meibomium, Amicum
meum singularem, vel Brunsvigæ, per D. Bec, quem hîc habemus Serenissimi
Principis Augusti Scribam et Agentem. Quidquid mihi emeris accipiam, de ijs quæ
apud vos prostant : et si quid occurrat, de Theriaca, adjunge quæso : definitum à Te
pretium lubens persolvam, vel hîc, vel ubicumque volueris : nec Te insumptæ operæ
pœnitebit : ejusmodi enim scriptis Disputationibus valde delector. Librum Mar. Curæi D de la
Chambre
in Hipp. aphorismos mittam quando volueris ; indica solum mihi per quam viam.
Naldium illum in aphorismos Hipp. numquam vidi : rarò ad nos adferuntur libri Medici
ex Italia, ubi hodie plurimùm regnat barbaries, propter inscitiam tot Monachorum,
qui nihil aliud cogitant quàm ut faciant rem, si non rem, at quocumque modo rem.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Georg Friedrich Lorenz, le 4 juin 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1389&cln=s

(Consulté le 30/04/2024)

Licence Creative Commons