À Simon I Paulli, le 2 juillet 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 192 vo.

Clariss. Viro D. Simoni Paulli, Archiatro Regis Daniæ, et Prælato Arhou-
siensi.

Jamdudum in votis habui V. Cl. ad te literas mittere
per quas quæ velut per animi mei interpretes tibi testarer
notumque facerem quanti viros tui similes dignitate
et eruditione insignes summo suo iure et naturali quodam
affectu meo æstimem. inter heroes illos rei litterariæ
iampridem principatum tenes quod abunde novi mihi innotuit ante multos
annos tum ex illis tuis operibus quæ in lucem emisisti,
tum immortali gloriâ dignis tum ex intimo illo amore tuo
quem olim mihi sæpius retulit atque declaravit antecessor
meus eximius Dominus J. Riolanis antiquior sch.
med. paris. magister, qui hic obijt 19o feb. 1657 et cuius
locum iam tunc temporis occupabam a triennio integro novum
gaudium mihi quoque attulit charissimi et eruditissimi tui
filij conspectus cuius indolem egregiam et summam doctrinam
morumque candorem omnino possum tibi satis digne laudare
atque probare. hîc mecum cogit filius tuus et tuo
quodam consilio scribendi librum de quodam medicamento
de hoc voto tuo pauca respondi quæ utinam tibi placeant :
atque probentur : saltem fortiter opto ut illa æqui bonique
consulas. Si quid requiras ex hac urbe nostra imo et ex
tota gallia ; in ijs quæ eo me tibi totum devoveo, atque
genus omne officiorum polliceor modo intelligam per te
quid cupias : et grato animo dicam quod ille olim apud tacitum :
dij tibi principatum dedere, nobis obsequij gloria
relicta est, et in hoc voto desino ut diu summo
reipublicæ litterariæ monumento
commodo summâque gloriâ
sanus et incolumis nobis supersis, vive vale V. Cl.
et me ama.

Parisijs ex als.
nostro 24a Junij
1665.

Tuus ex asse.

Catalogus Plantarum Canadensium, Iac. Cornuti, Med. Paris. qui hîc
obijt anno 1651. non amplius prostat : sed ejus vices supplebit Hortus regius
Paris.
nuper editus à Dion. Ioncquet, qui vænalis prostabit ante paucos
dies, et 4. plantarum millia continet. Vale, Vir Cl. Parisijs, 2. Iulij,
1665.

Tuus ex animo, G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Simon I Paulli, le 2 juillet 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1392&cln=s

(Consulté le 10/05/2024)

Licence Creative Commons