À Johann Georg Volckamer, le 28 octobre 1667, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 219 vo.

Clariss. viro D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.

Ultimæ tuæ sic respondeo, Vir Cl. quam ecce accipio per D. Picques.
Duos antehac fasciculos accepi, de quib. scripsi, et iterum gratias ago. Mora
ipsa nihil mihi displicet, quum tandem singula tutò perlata, mihique
reddita fuerint. Curis tuis atque laboribus benedicat Deus Opt. Max. Quæ-
cumque mihi destinata et huc perferenda miseris per viam D. Picques, ea singula
patienter expectabo, ejusmodi enim viam tutissimam reputo, et omnibus alijs
anteponendam censeo. Lentè procedit ut audio, Lugdunensis editio Operum
Physiolog. et Pathol. Viri Cl. Casp. Hofmanni
, singularis Amici nostri : et
utinam faustis avibus ad finem deveniant : incidimus in durissima tempora, qu[æ]
sequuntur et redolent naturam tyrannidis Richelianæ et Mazarinicæ, à quib[us]
reliquijs, utinam tandem nos liberet Dominus. De duobus fasciculis à Te tr[a-]
ditis vestrati Mercatori, anxius et sollicitus non ero : quidquid à Te mihi destin[a-]
tum per ipsam viam mittetur, patienter expectabo : interea quæso saluta
meo nomine, viros illos egregios qui de me cogitant ; D.D. Richterum et Felwingerum
subaudio. Sed utinam addidisses ista duo volumina Disputationum Academicarum
tam Theologicarum quàm Philologicarum,
nuper à Te coempta, pro quibus
si mittere volueris, refundam pretium à Te designatum : et mutuis benefidum
pectus amoribus idem semper nobiscum remanebit : quod voveo et spondeo : sed
utinam in multos annos. De bellicis rebus et apparatu pro vere proximo, nihil
habemus novi : sed magnum spirant et multum sperant nostri bellatores, tum ex
copijs militaribus et Ducibus optimè animatis, tum ex Regis nostri 2 fortuna,
imò et 1 singulari virtute atque incredibili vigilantia, 3 quæ in humanis omnibus sæpius
dominatur, et in rebus mortalium utramque facit paginam tam accepti quàm
expensi. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 28. Oct. 1667. Tuus et suus G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 28 octobre 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1474&cln=s

(Consulté le 03/05/2024)

Licence Creative Commons