De Thomas Bartholin, le 25 septembre 1662, note s.
Transcription

Bartholin c, page 91.

Epistola xxi

De Sectione Franconiana. Urinæ suppression
ad xiv. dies.

Guidoni Patino Lutetiam.

Aubrium graphicè descripsisti, aliis
coloribus inter nostros depictum.
Miracula enim præstare posse, ex Ger-
mania nobis narratur. Nec desunt qui ad
quamvis agyrtæ famam aures arrigant.
Calculi ex inguine sectionem vestris Li-
thotomis non probari video, quam tamen
tantopere laudat
Roussetus, ex Franco quo-
dam, à quo sectio illa Franconiana illi di-
citur, in pueris præsertim. Nec
Hildano
displicet in grandioribus calculis, qui ad
perinæum perduci non possunt, minori
enim cum dolore ac periculo hæmorrha-
giæ ibi extrahi. Vesicæ consolidatio il-
lum non terret, quia fibras carnosas ha-
bet, quarum beneficio calor ejus innatus

Bartholin c, page 92.

fovetur, et vulnera curantur. Certè vul-
neratam vesicam sæpe contra
Hippocratis
prognosticum feliciter curatam memini,
et passim exempla in observationibus signa-
ta testantur. Et quum ipse ventriculus,
uterusque sine damno et vulnerentur et
sanentur, quid in hac vesicæ sectione pe-
riculi subesse possit, non video, si exerci-
tata manus accesserit. Non scio quid me
absterrere debeat, nisi quod vestris Cysto-
tomis non successerit ista operatio, quo-
rum aliàs in operationibus hisce dexteritas
nota est. Doleo magnum vestrum
Gor-
ræum excessisse, ingens medicinæ columen.
Sic pereunt magna nomina. Ut nobiscum
quoque doleas, periit et nuperrimè Col-
lega quidam noster, cujus fatum Tibi
perscribam, ne nihil scribere videar. Vir
Reverendus M. 
Daniel Pfeiffius, Collega
noster eruditus, sanguineus et boni hab-
itus, sed nephreticis doloribus non rarò
vexatus, ætatis anno XLIV. in ischuriam
repente incidit ipso Augusti mense, cum
dolore obtuso sinistri lateris, ubi calculus
hærere putabatur, nam ex dextri lateris
uretere nullum existimavit sibi subsidium
ad lotium reddendum ; hinc suppressio uri-
næ totalis, nisi quod guttula una vel altera
materiæ albæ, non fætentis, excernere-
tur, alioqui nihil prorsus minxit. Alvus

Bartholin c, page 93.

tamen fluxit et clisteribus irritata et Spon-
te sua, multisque liquidis ejectis, non-
nihil alterius viæ urinariæ defectum sola-
bamur. Vomitus semper urgebat, hæren-
tis calculi in renibus signum. Emovebat
verò bilem porraceam. Nullis remediis
seu externis seu internis, etiam validissi-
mis ex arte et amicorum consilio præscri-
ptis potuit calculus loco suo depelli, vel
lotium promoveri, nisi sola cantharidum
infusione à me descripta, qua ter cochleare
unum vel alterum lotii emisit. Sed sup-
pressa mansit urina, quia causa obstruens
amoveri non potuit, nec calculus prope
ureteris exitum impactus sinistro reni sta-
tionem deserere voluit. Toto autem sup-
pressionis tempore nullum dolorem acu-
tum sensit, fortasse quia calculus pituitâ
obductus non vellicabat, quod etiam in
D. Nivelle Castrensi annotavit
Borellus
Cent. 2. Obs. 63. et in matrona illustrissi-
ma
Willis l. de Urin. Pubis regio prorsus
flaccida, et vesicam vacuam syringa con-
firmavit. Protracta fuit lotii suppressio
ad tertium et decimum diem, quo con-
vulsiones leves apparuere cum larga nari-
um hæmorrhagia, propter seri restagnan-
tis copiam, qua et diaphragma pressum,
unde dyspnœa, et sanguis attenuatus, et
cerebrum tentatum ; quanquam enim per

Bartholin c, page 94.

alvum abundè serum, eliminarit mansit ta-
men plus justo in venis, impedito per
ureteres exitu naturali, quod etiam stupo-
re se exseruit digitorum extremorum sta-
tim in medio morbi cursu. Pulsus, quod
miratus sum, semper sibi constitit. Deci-
mo quarto die, qui erat XVIII. Augusti,
convulsus obiit. Urinam per undecim
dies suppressam pertulit Jo. Bapt. d’Orna-
no Marescallus Galliæ vestræ, sicut testa-
tur
Scipio de Pleix in Hist. Gall. In mer-
catore duodecim dies observavit
Jo. Petr.
Lotichius l. 4. Obs. cap. 5. Obs. 11. Ischu-
riam intra diem septimum occidere
Lommii
est Pronosticum l. 2. Obs. Med. cujus
exemplum habet
Beverovicus de Calc. c.
9. quem tamen terminum non paucos
transgressos esse, historiæ aliæ testantur.
Ad quartum, quintum, decimum diem
protractam annotavit
Forestus l. 25. Obs.
12. 17. 18. Octo dies et sexdecim nume-
ravit
Schenckius in Obs. Octo et decem
Tulpius l. 2. Obs. c. 45. qui tamen post
undecimum diem nullos vidit evasisse.
At
Carolus Piso Obs. 125 decimo nono
curatam sudore observavit. Per sex men-
ses suppressam urinam Fonseca Tom. 2.
Cons. Med. 96. memorat, et, quod ma-
gis, annos duodecim addit
Ruffus Ephesius
de Ves. Aff. c. 8. Noster æger beatus

Bartholin c, page 95.

tot dierum moras vivus pertulit beneficio
alvi semper quasi lubricæ, sicut alii, quos
ultra processisse dixi, sudore adjuti fuere.
Incusabat autem inter vitæ tædia Tin-
cturam Solarem Amelungi, quæ nuper
per ora hominum vulgari magnis encomiis
ceperat, in pellendo calculo à nonnullis
laudata, ab aliis rejecta. Nolui ego de
remedii præstantia sinistrius judicare,
quod ex methodo præscriptum obesse non
potuit. At æger noster forsan impuro
existente corpore, guttas numero plures
amicorum quorundam, quorum præceps
solet esse in laudandis novis remediis offi-
cium, biberat, hincque præcipitata ex
corpore calculosa materia et ipso calculo
antea quieto ad ureterum orificia vehe-
mentius propulso obstructionis facillima
occasio emersit. Peccant non rarò mor-
tales præpostero rerum etiam utilissimarum
usu, authorque amicis meis esse soleo, ne
in prandio illa vel edant vel bibant, quæ
ad vias urinæ præcipitant chylum necdum
satis coctum, unde graves calculosis ob-
structiones metuendæ. Calculosis quippe
tanto magis omnis observatio necessaria
est, quanto magis obnoxia offensis est in-
firmitas, quod ad ægros fuit consilium
Celsi l. 1. Semper sanè de urinæ sapore
conquerebatur æger, quia scilicet ex sale

Bartholin c, page 96.

Deus Te aliosque
amicos ab hac similique carnificina præ-
servet. Vale, Vir Summe, ut bene te-
cum amici valeamus. Hafniæ 25. Sept.
1662.

T.T.

Th. Bartholinus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Thomas Bartholin, le 25 septembre 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9077&cln=s

(Consulté le 29/04/2024)

Licence Creative Commons