À Johann Georg Volckamer, le 11 août 1656, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 45 vo.

quoquo pretio edantur : malo enim iterum aliquid impendere, quàm pati
ut tam pretiosis libris careat Respublica literaria. Si huc veniant
Elsevirij, (quod spero automno proximo,) cum ipsis agam de tuo Galeno
GræcoLatino, Hofmanni nostri Notis illustrato : et quantum in me erit
efficiam, ut de tanto Opere cogitent : quod tamen an sint facturi valdè dubito,
neque enim illi tot et tantos labores typographicos simul edendes unquam
aggressi sunt. Clarissimos viros, D.D. Conringium, Rolfinckium, Nicolaï,
Hofmannum, ex animo resaluto. Novum Indicemulum aliquot librorum si reperiun-
tur apud vos mihi emendorum ecce ad Te mitto : de quo ages pro tuo commodo :
quorum pretium suo tempore refundam. Vive, vale, vir Cl. et me ama.

Tuus, omnino tuus, Guido Patin, Doctor Med. et Prof. regius.

Parisijs, xj. Aug. 1656.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 11 août 1656, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1090&cln=t

(Consulté le 27/04/2024)

Licence Creative Commons