À Johannes Antonides Vander Linden, le 23 mars 1657, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 55 ro.

Quod ad me spectat, omnem operam Tibi pollicetur, et ea de re in posterum cogitabo,
ut ad Operis tui locupletationem symbolam meam conferam. Cl. olim viri D.
Gerardi Io. Vossij votum maximè probarem, præsertim de observando obitu
tot eruditorum, qui labores vigiliásq. suas posteritati consecrarunt : quique
sui memores alios fecere merendo : ad quod exequendum si animum appellas,
utilis esse potero de Gallis nostris, præsertim Parisiensibus : eos enim plerosq.
omnes adeo mihi notos habeo, quàm fuit olim Iuvenali Lucus Martis, et Æolijs vicinum
rupibus antrum Vulcani.

Bene sit familiæ superstitibùsq. liberis Cl. viri D. Io. Beverovicij, quem
dum vixit, colui et amavi, ejùsq. memoriam quamdiu dabitur usque colam. Si
filium ejus in hac Urbe detegam, adibo hominem, salutabo, et quantum in me erit,
omne genus officiorum ei pollicetur, atque præstabo, si voluerit.

Observatio tua de Manna digna est quæ scriptis consignetur in gratiam posteritatis,
ut inde juniores Medici discant sibi intelligendam esse ægrorum ιδιοσυνκρασιαν,
nec temere illis credendum esse fidem adhibeant tot Antidotariographis, qui de medicamentorum pur-
gantium facultatibus tanquam circulatores scripserunt, non tanquam
Medici Philosophi, qui debent esse viri boni, et cæteris omnibus singulari eruditione
præstare. Istiusmodi hypercatharseos causam facilè refunderem atque
referem in scammonium, in eo quod vocatur manna reconditum.

Audistine novam Editionem Epistolarum Ger. Io. Vossij aut Ios. Scaligeri longè locupletiorem
adornari à D. Elsevirio ? Scio multas tanti viri superesse Epistolas non-
dum editas, de quibus olim audivi Viros Clar. Salmasium, Puteanos,
Naudæum, Labbæum conquerentes quod non emittentur in lucem. Uti-
nam tandem edantur in bonum publicum.

Schedulam pro Carolo meo affigendam initio tuorum Selectorum, in Epistola
tua non deprehendi : aliàs mitte si volueris.

De Clar. viri D. Thuani apud vos Legatione, res adhuc incerta est, propter pecu-
niam non repræsentatam, ut audio : saltem est lentum negotium. Si tamen res
isthac feliciter succedat, eum antequam discedat salutabo, eiq. vale-
dicendo tuas laudes occinam, dignitatémq. tuam ei commendabo.

In primo fasciculo quem Tibi adornabo, reperies aliquot è nostris
Thesibus, cum Petronij libro de victu Rom. in quo pagina prima desidera-
tur, adeo ut annum aut locum editionis inde non agnoscam : alia quoque
reperies quæ sum interea collecturus. Literas hîc inclusas tutò si placet
perferendas curabis. Clariss. Collegas tuos ex animo saluto, D.D. Vorstium,
Van-Horne, Golium et Hornium
. Te salutant ambo Filij mei, Robertus
et Carolus
, ^ de quorum officijs et/ obsequio te securum/ esse velim. Hîc habemus novum Opus Medicum, auctore Lud. Ferant, Medico
Bituriensi, sub hoc lemnate : Magni Hippocratis Coaca Præsagia, brevi Enarratione
illustrata, decepta à Galeno, Hollerio, Dureto, Foesio, Iacotio, et alijs, non inferioris
Nota viris, etc.
cujus exemplar cum alijs accepies. Medicus quidam Aquensis,
dictus Gabr. Fontanus, Iacobi filius, scripsit Medicinam quandam Anti-Hermeticam,
adversus deliria quorumdam Chymistarum, et publicum illum impostorem
Van Helmontium, triobolarem Scriptorem refutatione prorsus indignum : absit
ut de alijs temere judicem : sed memini me vidisse illius Gabr. Fontani aliquid
pl valde indignum luce publica ; erat libellus de morbis capitis : hîc v. audio illum
planè nugari et penè insanire super stibio : adeo verum illud Quintiliani :

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 23 mars 1657, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1111&cln=t

(Consulté le 03/05/2024)

Licence Creative Commons