Transcription | |
BnF ms latin 10352‑I, fo 88 ro utrumque, bonisque tuis rebus factum sit, ne posthac illius sitpœnitentiæ locus. Junonem tuam si Jupiter ei fueris, quam possum officiosissimè saluto. Quod in ea urbe sedem posueris et in ea senescere decreveris in qua vivit lucidissimum illud eruditorum jubar Cl. Salmasius, plurimùm lætor : hoc enim fecisse Te video ad exemplum divini Platonis, qui Athenas ideo cæteris Græciæ urbibus anteponebat, quod inibi viveret Socrates, omnium bonorum optimus, omnium philosophorum sapientissimus. Ô beatas urbes quæ tales alunt viros ! Sic compositis rebus tuis liberum erit inter nos commercium literarum per Bibliop. Petitum mihi amicissimum viduæ Camusatæ generum, Elzeviriis vestris conjunc- tissimum, et cujus fidei nihil est quod non committam. A D<omi>no Valæo nihil quidquam requiro : hoc unum anxiè scire |
Imprimer cette note |
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
À Samuel Sorbière, le 1er décembre 1646, note t.
Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1513&cln=t (Consulté le 11/05/2024) |