De Reiner von Neuhaus, le 1er juin 1673, note t.
Transcription

Neuhaus, Centuria vii, Epistola ii (pages 149).

blata, cessare veteris Amicitiæ sacra. Tanquam si
interdictum sit ipsis Musis, ne commercia inter se
agant, propter bella, quæ cum Rege vestro geri-
mus. Doleo ex animo, mi
Patine, quod arma
hæc funesta inter nos sæviant : Qui olim tam sacro
glutino sanctissimi amoris conjuncti fuimus. Gal-
liarum Regibus semper optime affectis in Belgas et
Batavos. Sub Quorum auspiciis et auxiliis in tan-
tum, libere dico, decus et Splendorem assurexi-
mus. At nunc pro dolor! utrinque odiis armisque
ita sævientibus, ut vix appareat, quomodo tantæ
molis opus honestis conditionibus componi possit.
Jam, tertio anno labente, quod maximorum Re-
gum Exercitus tam infeliciter Quietem nostram
turbarint. Ereptis nobis tot urbibus, ac propug-
naculis, ut eorum seriem in fastis descriptam vide-
re credo, ipsis hostibus nec nepotibus tantum no-
stris, fletum et lacrymas jure excutiant. O si illud
aliquando tempus aureum vivere ac videre liceret,
quo Regum Principumque illæ iræ atque rabies se
deponerent. Et antiqua iterum fædera, quibus tam
egregie nuper devincti eramus, nova fide ac pietate
coalescerent ! Ita fieret, ut terra marique univer-
sa Europa pristinum splendorem reciperet. No-
stræque Musæ, nova quasi juventa revitescentes,
in utrumque opulum suas gratulationes ac sacra
commoverent. Primus Ego Gallici Regis, magni
Ludovici, panegyrista futurus. Longe supra illos
numeros, quibus olim ad sacros illos pedes Tha-
liam meam supplex advolvi. Quando rivuli tan-
tum ab Helicone nostro fluebant. Nunc, superis si
placeat, totis fontibus in laudem
Christianissimi Re-
gis promanaturis. Stant in procinctu, quod Deus
avertat, cum primo hoc vere, terribiles hinc, inde
acies. Bellum, puto cui vix simile, præteritis
annis, ab aliqua gente est gestum. Magno aut no-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Reiner von Neuhaus, le 1er juin 1673, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9088&cln=t

(Consulté le 07/05/2024)

Licence Creative Commons