Note [m]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 503 vo
Die Sabbathi, 27. Ianuarij, 1652. horâ decimâ
matutinâ, post sacrum, Doctoribus singulis per schedulam pro more convocatis, habita fuere
comitia in Scholis superioribus, in quibus quatuor
proposuit Decanus. 1. de ferendis et distribuendis
ceris in festo Purificationis Beatæ Mariæ.
2. de eligendis examinatoribus Candidatorum
Medicinæ in proximam Quadragesimam. 3.
Quendam hominem convenisse Mag. Hermannum
de Launay, Doctorem Medicum, nobis offerentem
novas ædes admodum idoneas pro Scholis nostris,
versurâ factâ ædium nostrarum pro ijs quas nobis
offerebat, et certâ quadam pecuniâ summæ ;
super quo negotio postulabat audiri. 4.
Quartum quoque proposuit Decanus, nempe
libellum Gallicum MS. adversus Circulationem
sanguinis, ac ejus primum Authorem, (aut
saltem qui talem se profiteretur) Gulielmum
Harveum, Anglum : cujus libelli auctor erat
Magister Gabriel Bertrand, Noviodunensis,
barbitonsor Chirurgus Parisiensis : qui salu-
berrimæ Facultati ejusmodi libellum offerebat,
ejúsq. judicio et authoritati atque censuræ
examinandum, id est probandum vel improbandum
subijciebat atque submittebat. De quibus