Note [r]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 506 ro
2. Auditis delationibus tribus nempe Magistro Claudio
le Vasseur, adversus Carolum le Breton : Magistro Andrea
Guyet, adversus Franciscum le Vignon : et Mag. Ioanne
Bachot, adversus Bertinum Dieuxivoye : auditis quoque
trium illorum reorum responsionibus, quibus, quantum in
eis fuit, se à reatu excusarunt, et à salub. Facultate
veniam sunt humilissimè deprecati : tandem in eam senten-
tiam inerunt Doctores, pro ea vice prima, culpam illis
tribus esse condonandam, quamvis de crimine constaret
manifesto, præsertim in Mag. Bertino Dieuxivoye : in
Mag. Francisco le Vignon, res erat adhuc obscura : in Mag.
Carolo le Breton, viro bono, et minimè malo, qui semel
tantùm, imprudentiâ potiùs quàm malignitate, extra-
neum quendam Medicum, quem Remensem esse dicunt,
famosum, et magni apud vulgus nominis in urbe Parisiensis,
propter suam polypharmaciam, dictum Valot,
alloquutus fuerat, apud quandam nobilem muliebrem, ipsi
Domino le Vasseur delatori, affinitate conjunctam, dictam
Dominam de la Sale, visa res est excusatione digna :
eis igitur ignovit, et lubens culpam condonavit
Facultas, ea lege ut tres illis seriò ac severè monenatur
à decano, præsente Facultate.
Et hæc fuit plurimum ad clementiam et misericordiam
euntium Doctorum mitior sententia, secundum quam sic conclusit Decanus.