À Johann Daniel Horst, le 29 janvier 1665
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 184 ro.
Cl. viro, D. Io. Dan. Horstio, Francofurtum.
A triduo invisi Filium tuum, in ædib. D. Gayant : ille valet, et pro virili se vindicat
ab hyeme frigidissima : ipse v. Te salutat, et omne officiorum genus pollicetur pro Filio
tuo erudiendo, præsertim v. ut videat Operationes Chirurgicas, quantumcumque poterunt
celebrari. Nuper interfuit dissectioni fœtus, et aliam quoque videbit sæpius posthac,
quoniam ejusmodi cadavera multa promissa sunt D. Gayan. Hîc fortiter agitur de
cancro ulcerato in mamma sinistra Reginæ Matris, cum acerrimis doloribus, et
summa corporis extenuatione : apprime nosti quàm sit periculosum negotium : his enim
gradibus itur in requiem sempiternam. Nihil adhuc habeo quod scribam de vestro
privilegio nondum impetrato, propter morbum D. Petri Seguierij, Galliarum Can-
cellarij amplissimi. Vale, Vir Cl. et me ama. Hîc inclusam Epistolam pro D. Seb.
Scheffero, fidei tuæ commendo. Parisijs, 29. Ianu. 1665. Tuus ex animo G.P.