À Gerardus Leonardus Blasius, le 28 janvier 1661
Note [x]
Ms BIU Santé no 2007, fo 98 ro.
Pag. 197. lin. 24. pro sunt, legendum uni membranæ.
Pag. 199. lin. x. Varolius. lin. xi. Chir.
Pag. 203. lin. 14. lege Theodori Gazæ error.
Pag. 209. lin x. Disputationes illas de Sceleto D. Senguerdij, num-
quam vidi : sed quis modus habendi ?
Pag. 210. lin. 23. courtoisie.
Pag. 211. lin. 6. latet mendum in fine.
Pag. 212. lin. 30. Ioan. Brodæus.
Pag. 213. lin. ult. deprehendi.
In toto opere multa supersunt
sphalmata typographica, tua
animadversione dignissima in
alteram Editionem. Ignosce, Vir
Cl. si tam liberè tecum
loquor : quod si hac mea Epistola
aliquid habeatur quod Tibi
displiceat, eam proscinde, aut in
ignem conijce, mihi enim perinde totum erit quidquid egeris, modò mihi
amorem tuum, quod ardenter opto, constanter desrvaveris. Vive igitur
Vir Cl. vale, et me, quod facis, amare perge, quem semper experieris
Tibi et Cl. Plempio faventissimum et addictissimum, ut et Cl. viro D. Io.
Ant. Vander Linden, apud Leidenses Professori eximio, mihiq. amicissimo :
ad quem sæpius scribo, et per quem circum Parschalia, munusculum ali-
quod mittam Tibi pro αντιδωρω ex ijs quæ hîc occurrent. Si v. hîc
aliquid habeatur prostet quod cupias, scribe si placet, ut intelligam quænam sint
illa sint, quæ mihi comparem, ut ad Te mittam. Iterum vale, et me
ama,
Tuum ex animo Guid. Patinum, Doct. med. Paris. et Prof. R.
Datum Parisijs, die Veneris, 28. Ianu. 1661.