À François Citois, le 7 juin 1639

Note [s]

ms BIU Santé 2007, fo 19 vo.

Exemplar epistolæ missæ ad/ D. Citesium, à/ D. G. 1639.

Ex una et eadem fidelia (pace tua dixerim, vir clarissime) duos
parietes dealbabo : dum etenim pro insigni beneficio ab eximia filii tui
in me benevolentia accepto profecto, tibi gratias agere meditarer ; ecce iterum
me novo eóque luculento beas, cumulas et præ quasi provocas munere
literario : eleganti nimirum et erudito libro quem vigiliis tuis ela-
boratum, nuperrimè verò recentatum, et novis curis, nec pænitendis
accessionibus locupletatum nomine tuo ad me misit collega noster
doctissimus Moræus. Prius beneficium commemorabo, deque officio quo
filius tuus me planè demeruit, gratias agam ex animo, hac sponsione
eóque voto, ut illius nunquam factus immemor, paratus sim quantum
in me situm erit, retaliare, ubicumque ευκαιρια sese obtulerit.
Neque posterius acceptum beneficium, mi Citesi, ingrato silentio invol-
vam : quin potiùs disertè et non cunctanter illud prædicabo : librum
tuum intelligo, quem verius gemmam et thesaurum possim appellare :
cùm enim illum tanquam lecturus ex commodo adaperuissem, ac tantum
pro ratione temporis degustare voluissem, adeo ipse mihi blanditus
est, ut etiam imminente febrili paroxysmo processerim longiùs Seneca epistola 46 :
qui quantum mihi probetur ex hoc intelligas licet quod brevis mihi
visus est, cùm esset nec mei (propter morbum), nec tui (propter eam
quam navas operam Eminentissimo Duci) temporis : sed qui primo aspectu
Hippocratis aut Galeni posset videri : tanta autem dulcedine me allexit
atque detinuit, ut illum integrum sine ullo penè interspirandi
spatio avidus perlegerim : nox adveniens me invitabat : morbus
admonebat : dolor minabatur : eum tamen exhausi totum :
neque dumtaxat languentem animum delectavit, sed etiam recreavit :
incredibili vero me perfudit gaudio Incomparabili nostro Heroï
purpureo præfixa Epistola, quæ tota Tullianæ dictionis indolem
spirat, ejusdemque genium refert amabilem. Magna etiam cum
voluptate et utilitate legi elegantem illam et purioris doctrinæ
plenissimam Dissertationem tuam de tempestivo phlebotomiæ ac
purgationis usu
, adversus tristes illos hæmophobos : quâ nihil
inter politiores artis nostræ scriptores exstare puto quidquam
tersius atque limatius. Prudenter enim et feliciter eam materiam
tibi delegisti excutiendam : quæ quia fertilis est, utinam tor-
pentia et maligno quodam veterno consopita seculi nostri
ingenia acumine suo statim excitet, eáque ad meliorem frugem
reducat : eorum præsertim qui cùm divinas phlebotomiæ vires non
capiunt, caligantes ad hunc Solem, humani generis carnifices potiùs
quàm Medici denominari merentur. Verbum non amplius addam :
Vale, vir clarissime, et quod hactenus tota gratulante Gallia,
summóque nostrum omnium bono fecisiti,


Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Lettre de Guy Patin à François Citois, le 7 juin 1639, note s.
Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1036&cln=s
(Consulté le 28.02.2021)

Licence Creative Commons "Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron" est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.