À Christian Buncken, le 12 mars 1655

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 32 ro.

Clarissimo viro D.
Christiano Bunckio,
Medico Hamburgensi.
S.

Suavissimam tuam epistolam, vir clarissime, datam 8. die Sept. post
quinque dumtaxat menses accepi, nempe die 18. Febr. Ubi autem et cur
tamdiu per viam hæserit, planè nescio. Deo sit laus quod tandem eam
acceperim. D. Placcius et D. Rolfinck, viros eruditissimos ex animo saluto.
In Disputationibus D. Rolfinckij quas accepi, deest illa duodecim, quæ agit
de Catarrho, quam mihi pro alia vice, si placet, procurabis. A te quoque peto
et expeto Theses tuas Doctorales, quarum spem olim injecebas, et quas
nunquam accepi misistis, vel saltem accepi. Utinam per Te possem ex
Germania vestra recuperare librum Brunonis Seidelij, de morbis incurabilibus :
liber est parvæ molis, qui hîc nuspiam reperitur : quem si ad me miseris, maximo
certè beneficio me beaveris. Hîc facio Medicinam D. Pershorn, legato nobili Hamburgensi,
apud Christ. Regem pro Hanseaticis civitatibus legato : reversuro illi in vestrum
Urbem tradam fasciculum Tibi reddendum, ex ijs conflatum quæ tunc occurrent.
Interea monitum Te velim, me hîc inauguratum esse Prof. Regium, in re
Anatomica, Botanica et Pharmacia
, loco D. Riolani, qui munus illud suum mihi trans-
misit, nihil tale cogitanti, et quod alij multi ambiebant. Propter ejusmodi
demandatam mihi provinciam prælectiones in posterum habebo quotannis in Aula
Cambarensi regia, quas inchoabo post Paschalia : indèque occasionem captabo
Manualis mei concavandi et illustrandi, ut tandem lucem videat. Vale, vir
calrissime, et me sincerè amantem redama.

Sum tuus ex animo Guido Patin, Doct. Med. et Pr. R.

Parisijs, die 12. Martij, 1655.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christian Buncken, le 12 mars 1655, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1066&cln=s

(Consulté le 27/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.