À Johannes Antonides Vander Linden, le 9 février 1657

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 52 vo.

Cl. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Med. Doct. Leidam.

Dum per publicam planè insaniam, superest aliquantulum otij, ecce iterum ad Te scribo, Vir Cl.
nec te torqueat, precor, literarum mearum frequentia : omnia tempus
habent : posthac haud dubiè paucior futurum ubiores dabo, quum publicas meas
prælectiones inchoavero. Hodie a. scribo, super quibusdam de quibus
à Te certior fieri opto : quod si meliora tua studia hacce properatione
mea interturbavero, ignosce amico in posterum minùs precaturo.

Cogitásne de nova editione adaugenda libri tui de Scriptis Medicis ?
Hoc a. quæro, ut horis meis subsecivis, ad eam illustrandam et
locupletandam Symbolam meam conferam, et ope mea vel opera
Tibi quodammodo prosim, qcui plurimùm prodesse cupio.

Vir optimus et Amicus meus colendissimus olim dum viveret,
Io. Beverovicius, Med. Dordracenus, reliquitne filios ? quid agunt
illi ? an de illis aliquid audivisti ? Patris vestigia sequuntur ?

Putásne unquam editum iri libellum illum Cl. Salmasij, de quo
jamdudum aliquid audivi, De Manna et Saccaro ? Putabat
ille vir Cl. et sibi in animum induxerat, olim apud veteres aliud fuisse
saccarum quàm nostrum, quod nempe refrigeraret, ac febribus ideo
conveniret, invixus authoritate quadam Plinij., de libro De Manna
qui senserit planè nescius sum non admodum curo : hoc unum scio, Manna nostrum
quod hodie prostat in Officinis, mangonio non carere, imò potiùs
merum esse mangonium : scio enim et apprime enim mihi notum est ; totum
illud Manna seplasiarorum, quod ubique vœnale prostat, ad nos
ex Italia advehi, ubi fingitur à quibusdam institoribus et man-
gonibus, varijs in locis, ex melle filtrato, saccaro et scammonio,
unde fit siticulosum evadit : quod est pessimi medicamenti argumentum.
Nullum a. in rerum natura dari, nec exstare, nec reperiri verum, sin-
cerum et genuinum Manna, certa fide, probatóq. testimonio
hominum peritorum abunde mihi constat, nequidem in Calabria,
unde optimum advehi, et per universum orbem transferi nequissimi
nebulones mentiuntur. Quidam revera certe fatentur Manna


Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Lettre de Guy Patin à Johannes Antonides Vander Linden, le 9 février 1657, note s.
Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1108&cln=s
(Consulté le 13.05.2021)

Licence Creative Commons "Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron" est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.