À Thomas Bartholin, le 20 mai 1660
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 85 ro.
Clariss. viro D.D. Thomæ Bartholino, regio Medicinæ Professori, Hafniam.
O mellitissimas tuas literas, suavissime Bartholine ! Evangelium narras,
quum scribis, et indicas mihi Te vivere. Sæpius de Te cogitavi à quatuor annis, à
quib. fortiter apud vos Bellona furores suos exercuit. Deo sit laus et gloria, per
cujus benignitatem vivis et vales. Potentissimus vester adversarius, sed malus
vicinus, Suecorum rex, tandem abijt ad plures ; cujus obitus toti vestro regno vide-
tur longam pacem et profunda Alcedonia profiteri polliceri. Fiat, fiat. D. Henricum à
Moinichem amicum tuum commendatissimum habebo. De obitu Riolani ad Te
scripsi, ipso mense qui fuit illi emortualis : faticilem legem adimplevit anno
1657. 19. Februarij, die Lunæ : à quo tempore nova prodijt editio ejus Enchiridij Anat. et
Pathol. in 8. cum paucis additionib. ac levioris momenti. Consobrinum tuum D. Fuiren,
quem hîc olim vidisse memini, seriò lugeo. Novum fasciculum adornabo, eúmq. tradam
D. Henr. à Moinichem : Tu v. cogita de vestris quamprimum mittendis. Te et optimos
fratres interea saluto. Vive, igitur, vale, et me ama. Datum Parisijs,
die Veneris, 20. Maij, 1660.
Tuus ex animo Guido Patin.