À Werner Rolfinck, le 8 février 1662
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 126 vo.
Cl. Viro D. Guernero Rolfinckuso
Medicinæ D. et Profess. in Acad. GIenensis, Ienam.
Felicitatem meam, Vir Cl., longe magis facio quam ante-
hac, ex accepta tua eleganti epistola, quæ mihi animum, imo et
corpusculum nondum ex morbo plane confirmatum, omnino
exhilaravit. Ea propter immensas tibi ago gratias, quas etiam debeo
Præstantissimo Viro D. Io. Georgio Volkamero, viro ex paucis
amicissimo et optimo. Quod libellos duos anatomicos antehac ad te missos, gratos
habere volueris, ex animo gaudeo : imo et magis gauderem, si alios
etiam majoris pretij requireres ut ad te mitterentur, quod profecto
jucundissime ac libentissime facerem. Pro tuis dissertatiunculis, quas
nondum accepi, gratias ago quantas possum maximas. Quis sit
ille Ransay, plane nescio, utpote de quo nunquam quidquam,
audivi. Si quid sit in hac Urbe nostra populosissima, imo et in
toto Regno Gallico, quod usibus, vel studiis tuis conveniat, fac,
sodes, ut intelligam et mittam, ut inde tu ipse intelligas quanti
te faciam atque æstimem, ut et totam Gentem Germanicam,
inter et apud homines eruditos vere germanam, liberalii
candoris ac liberalis eruditionis plenissimam. Præter quæ
nihil habeo quod tibi offeram præter me ipsum, qui me totum
tibi devoveo, utpote qui sum tuus ære et libra Guido Patin
doctor Medicus Paris. ac Professor Regius. Datum Parisiis
8. Februarii 1662.