À Sebastian Scheffer, le 8 mars 1663

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 138 vo.

Clarissimo viro D.
Steph. Scheffero,
Med. Doctori, Francof.

Heri [mane] postremam tuam accepi, Vir Cl. cui paucis respondebo. Serio
gaudeo quod vivas et valeas : et utinam in multos annos, cum tua juvencula,
quam ex animo saluto. Nuper ad Te scripsi per Amicum Metensem, qui mihi
sanctè affirmavit, Te haud dubiè Epistolam meam accepturum. In illa
reperit effigiem meam chartaceam quam pestijsti, factam ante annos
30. Calculum quoque argenteum et æneum addidissem, nisi monitus fuissem
ab Amico, propter eos fieri potuisse ut Epistola mea periret : sed utrumque
accipies cum ijs quæ mittam per D. Ochs juniorem quum revertetur. Quod
si Chalcographus vester non admodum properet, aliam meam Effigiem
per novum sculptorem effingiere curabo post Paschalia, quam tunc
mittere potero, unà etiam cum Elogio, si requirat. De libello Cl. Hofm.
non angor : fac pro tuo commodo. Saluto D. Mocquillon. Opus Vorburgianum
nondum accepi, propter nimiam glaciem, quæ cursum fluviorum hactenus
detinuit : spero tamen brevi venturum, propter mitiorem et meliorem tempestatem.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 8 mars 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1264&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.