À Sebastian Scheffer, le 19 mars 1663

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 141 vo.

Clarissimo viro D. Steph. Seb. Scheffero, Med. Doctori, Francofurtum.

Nuper ad Te scripsi, Vir. Cl. nempe 8. Martij, per Ochsium juniorem,
hodie a. scribo per nostrum Sebastianum. In hoc meo fasciculo reperies duos
calculos meos argenteos, olim cusos in meo Decanatu, cum duob. Exemplarib.
Iconis meæ. Munusculis istis utere vel abutere : quod si Chalcographus
vester in illo Iconum libro quem meditatur, eorumdem Illustrium virorum
Elogia
adjungat, meum quoque mittam, ne quis in me describendo frustra
laboret, aut aliud dicat quàm vellem. Sic a. in Effigiei meæ vellem
nomen meum apponi : Guido Patin, Bell. Doctor Med. Paris. et Professor
regius.
Majorib. aut minorib. literis, nihil refert. Pro Emblemate scuto
supponendo, pro verbis istis, Spes mea Deus : ista sequentia supponi velim :
Felix qui potuit. Sub Disticho sequentes literæ subjiciantur : I.D.N.
B.D.S. Sorbo
nicus id est, Ioannes de Nulli, Bellovacus, Doctor Sorbonicus :
qui nuper obijt vir optimus ac doctissimus. Hîc non amplius agitur de bello
adversus Papam gerendo : sed tamen de fœderibus multis inter varios Principes
firmandis et constituendis. Ad Te mitto Epistolam pro D. Moquillon. Fasciculum
Lugdunensem in quo Vorburgianum Opus continetur nondum accepi, quod
tamen in dies expecti, ob restitutam navigationem ab aliquot diebus. Clar.
Virum D. Lotichium ex animo saluto. Quoties ad me scribere volueris, literas tuas
trade D. Ochsio, vel Sebastiano, qui Parisios aliquando scribunt, eásq. mihi
tutò reddendas curabunt. Venerandum Senem D. Parentem tuum, cum
suavissima Uxore saluto. Vale, Vir Cl. et me quod facis, amare perge.
Parisijs, die Lunæ 19. Martij, 1663. Tuus ex animo Guido Patin.


Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Lettre de Guy Patin à Sebastian Scheffer, le 19 mars 1663, note s.
Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1267&cln=s
(Consulté le 13.05.2021)

Licence Creative Commons "Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron" est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.