À Franz Johann Wolfgang von Vorburg, le 20 avril 1663
Note [t]
Ms BIU Santé no 2007, fo 144 vo.
Apud alios Magnates etiam laudabo, à quib. tanquam opulentis, nobis
aliquid sperandum venit : nihil a. à Bibliopolis, avaris aut mendicis hominibus,
qui vix habent ex quo emant ad vitæ conservationem necessaria, quousque
veniant feliciores et mitiora tempora, ab omnibus Gallis optatissima. Interea
v. vive, vale, atque fave, vir Nobilissime, nosq. quod facis, amare perge.
Parisijs, 20. Aprilis 1663. Tuus ex animo Guido Patin.