À Heinrich Meibomius, le 2 novembre 1663

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 156 ro.

Clarissimo viro D.D. Meibomio, Medicinæ Professori, Helmstadium.

Pauca hæc ad Te scribo, Vir Cl. ex mihi oblata occasione per virum Cl.
D. Conringium, ut mei Nominis memoriam Tibi refricem, meque Tibi addictissimum
esse certum faciam. Sæpius egi de Te cum nostro Menagio, cujus tandem Diogenes
Laertius
hîc in dies expectatur : ut et Salmasij libellus posthumus de Manna
et Saccharo.
Lugduni Celtarum nuper editus est liber Seimioticus Thomæ
Fieni, Prof. Lovaniensis :
quem nondum vidi. Mart. Schoockius, Amicus noster,
4. novos Tractatus nuper pollicebatur, præsertim v. Exercitationes in 4. de rebus
varijs : audivi quoque de Fermentatione novum quid promitti : ut et novam eámq.
adauctam Editionem Libri de Cervisia. Tu v. Vir eruditissime, quid me vis
sperare de MS. illo quem penes Te habes, à Cl. Parente tuo elaborato ? fac sodes,
ut videat lucem : hoc debes privatæ ejus gloriæ, ut et publicæ utilitati ; et utriq.
si bene Te novi, puto apprime addictum et consecratum. Quod si abnuant vestrates
Typographi, propter impensas editionis, MS. tuum ad me transmitte : hîc eam perficiam,
et aliquot ejus Exemplaria ad te mittam : intelligo Cl. Parentis tui p.m. Tractatum
de Cervisia.
Nihil hîc habemus in rebus politicis novi : pauca de Turcis : de Papa
nihil : Fuquetus semper in vinculis : Loyolitæ semper attenti ad rem suam : qui tamen
sibi et alijs multis videntur optimi. Bene vale, Vir Cl. et me amare perge. Si
quis ex Urbe vestra veniat in Galliam, scribas precor ad me per illum : aut Epistolas
tuas mihi reddentur trade Cl. Viro Herm. Conringio, quem officiosissimè
saluto : ut et eruditum Iuvenem popularem vestrum, Iulium Hacberg, à quo
literas expecti, cum alijs quibusdam quæ promisit. Vale, Vir Cl. et me amare
perge. Parisijs, 2. Nov. 1663.

Tuus ex animo, Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Heinrich Meibomius, le 2 novembre 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1299&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.