À Johann Rudolf Dinckel, le 30 novembre 1663

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 150 ro.

Cl. viro D. Io. Rod. Dinckel, Medicinæ Doctori, Argentinam.

Vir Cl. et mihi colendissime, Apprime memini et op[timè]
novi me jampridem esse in ære tuo ; plurimum me Tibi debere fateor et tuæ liberalitati,
per quam antehac accepi eximium fasciculum Disputationum et Theseωn vestræ Academiæ :
Ecce Tibi par pari reddere conor, et utinam majora vel meliora possem : ne mireris ergo
fasciculi mei exiguitatem : certè plura misissem si Tibi idonea deprehendissem :
forsan aliàs occurret ac recurret : interea v. serena fronte accipe gratoq. animo t[ant-]
illum hoc quod Tibi offero. Dicam cum Poeta : Nunc Te marmoreum pro tempore ferimus : at Tu Si f[ætura]
gregem suppleverit, aureus ibis. Quî valent Cl. viri D.D. duo Sebizij ? non du[bito]
accepisse Opera omnia Petri Gassendi, sex tomis in folio, per Laur. Anisson, Bib[liopolam]
Lugdunensem
, qui hinc abiturus ante tres menses, sanctè mihi pollicitus est se no[mine meo]
ad eos missurum quamprimùm Lugdunum pervenisset : quod utinam sit confect[urum.]
Cl. viros Academiæ vestræ saluto, utrumq. Sebizium, D. Seubertum, Rob. Konigsmannum, B[…]
rum,
et alios si qui sint qui nobis faveant : ut et juniorem Spoor, Bibliopolam. ^ Si curiosum aliquid apud/ vos edatur, mei quæso/ memineris : quod volueris/ pretium refundam. Vale, et [me]
ama. Parisijs, die Lunæ, 26. Veneris, 30. Nov. 1663. Tuus ex animo, Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Rudolf Dinckel, le 30 novembre 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1302&cln=s

(Consulté le 27/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.