À Johannes Antonides Vander Linden, le 3 janvier 1664

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 150 vo.

Cl. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Vix habeo quod ad Te scribam, Vir Cl. quamvis jampridem nihil scripserim.
Ab illo Episcopo Lucionensi, fratre D. Colbert vix puto aliquid esse speran-
dum, adeo bene novi mores Episcoporum et aulicorum. Nihil hîc habemus novi,
neque certi : dubia enim sunt omnia tam de bello quàm de pace, ut et de Fuqueto.
Hîc fertur Christina, Ducissa Sabaudiæ, Principis Pedemontani mater, Henrici 4. filia 2. anno æt. 58. Taurini
ex lethali morbo decumbere, duplici nempe hydrope, hepatis atque pul-
monis. Pallida mors, etc. Domino Henrico tuo heri mane tradidi 300. lt. Turo-
nenses, qui font cent escus : si majori summa 2 indigeat 1 posthac, nulla
carebit. Hîc inclusam Tibi commendo : scripsi ad D. Vorstium, ut Tibi reddat
Theophrastum Cl. Hofmanni : quod eum facturum spero. Vale, vir Cl. et
me ama. Parisijs, die Iovis, 3. Ianu. 1664. quem integrum Tibi faustum
ac felicem opto, totique tuæ familiæ.

Tuus ex animo, Guido Patin.


Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Lettre de Guy Patin à Johannes Antonides Vander Linden, le 3 janvier 1664, note s.
Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1307&cln=s
(Consulté le 08.12.2022)

Licence Creative Commons "Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron" est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.