À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 janvier 1664

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 162 ro.

Clar. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Salve pro novo anno, Vir Cl. cum tota tua familia. Nuper ad me
scripsit D. Vorstius, se Tibi nomine meo redditurum, Theophrastum Casp.
Hofmanni :
quod jam fortasse præstitit. Filius tuus Henricus optimè valet :
ne quidquam metuas velim pro illo, nulla pecunia carebit : adhuc multa
mihi superest. Cl. Viri D. Ant. Deusingij librum quem ad me misisti per
D. Leschassier, Sen. Paris. pene totum percurri, legique cum fructu [et]
gaudio : quum scribes ad illum, gratum mihi facies, si tantum Virum,
tam generosum, ac eruditum, tantáque vi mentis præditum, nomine meo
salutaveris : multa ejus scripta hîc habeo : inter quæ unum est in quo etiam
me nominatum voluit : ideóque gratias summas illi ago. De rebus publi-
cis, de Fuqueto, de Papa, de alijs ærarij regij hirundibus, nihil habemus
novi : multus miles conscribitur atque colligitur, in Italiam mittendus
vere novo, licet contra quem non dicatur à quoquam : sed tamen agitur de
Rege cum multo comitatu ituro Lugdunum ad Ararim. Christina
Sabaudiæ Ducis Parens,
Regis nostri amita, Taurini obijt ex diaphthora
et hydero pulmonis : imò obijt ex senio, quod est natura sua ανιατον, propter
annos præteritos. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, die Veneris, 24.
Ianuarij, 1664.

Tuus ex animo, Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 janvier 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1310&cln=s

(Consulté le 27/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.