À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 4 septembre 1664
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 175 vo.
Clariss. viro D. Vop. Fort. Plempio, Med. Doct. Lovanium.
Suavissimam tuam accepi, vir cl. in lectulo, qui me detinebat à vena secta,
propter raucedinem, ne quid deterius sequeretur quod pulmonibus meis ali-
quam inferet perniciem : sed à perlecta tua statim convalui, quasi Deus aliquis
Medicinam mihi fecisse videatur : vide quantum apud me possint Epistolæ tuæ.
Singulari Dei ope vivo et valeo, nec anteactæ vitæ pœnitet ; neq. enim propter
delicta juventutis effœtum corpus tradam senectuti : olim mihi nocuerunt
multæ vigiliæ, sed jamdudum ab illis facilè abstineo ; senectus tandem me
arripuit, 2. Sept. heri enim primus mihi fuit dies anni 63. qui, si fata voluerint, vitæ
filum abrumpet : habeo secretam in mente, et semper habui, Non quam diu, sed
quam bene. De obitu Amici nostri, Io. Ant. Vander Linden, seriò dolui, et
adhuc fortiter doleo : imò dolebo quamdiu vivam, erat enim vir optimus, bono
publico natus : qui maximo Reip. literariæ commodo longè diutius vixisset,