À Johann Daniel Horst, le 29 janvier 1665

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 184 ro.

Cl. viro, D. Io. Dan. Horstio, Francofurtum.

A triduo invisi Filium tuum, in ædib. D. Gayant : ille valet, et pro virili se vindicat
ab hyeme frigidissima : ipse v. Te salutat, et omne officiorum genus pollicetur pro Filio
tuo erudiendo, præsertim v. ut videat Operationes Chirurgicas, quantumcumque poterunt
celebrari. Nuper interfuit dissectioni fœtus, et aliam quoque videbit sæpius posthac,
quoniam ejusmodi cadavera multa promissa sunt D. Gayan. Hîc fortiter agitur de
cancro ulcerato in mamma sinistra Reginæ Matris, cum acerrimis doloribus, et
summa corporis extenuatione : apprime nosti quàm sit periculosum negotium : his enim
gradibus itur in requiem sempiternam. Nihil adhuc habeo quod scribam de vestro
privilegio nondum impetrato, propter morbum D. Petri Seguierij, Galliarum Can-
cellarij amplissimi. Vale, Vir Cl. et me ama. Hîc inclusam Epistolam pro D. Seb.
Scheffero,
fidei tuæ commendo. Parisijs, 29. Ianu. 1665. Tuus ex animo G.P.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 29 janvier 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1371&cln=s

(Consulté le 29/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.