À Werner Rolfinck, le 16 août 1666

Note [s]

ms BIU Santé 2007, fo 208 vo.

Clar.viro D. Guern. Rolfincio, Ienam.

In fasciculo librario quem nuper accepi per Cl. virum, Amicum
nostrum D. Volcamerum, multa reperi quæ mihi fuerunt gratissima :
et inter alia, in eo deprehendi Thesim tuam de Diaphoreticorum usu
eximio, anno 1650.
à Te mihi destinatam, pro qua singulares habeo
Tibi gratias. Consilium tuum in toto libello laudo et probo : sed postquam
deveni ad caput 4. quod est de affectibus Capitis, pag. H versa, Lud. Sep-
talium non possum satis laudare, optimis rationibus fultum, et quæ quotidiano
firmantur experimento. Sed At seq. pagina, H2. habeo quod scribam, et regeram,
sed præfata venia, et præmissa precatione, ut nimirum quidquid sup dixero,
in bonam partem accipias, aliàs enim non scriberem. Ipsius pag. lin. 4. legendum
Nic. Pietre, Med. Parisiensis ; O mi Guernere, patere quæso ut tantum virum illaudatum
abire non patiar : ô virum magnum, imò maximum, duplici nomine, probitatis
ac eruditionis : pectus mihi salit præ gaudio, et lacrymas effundo super
tanti viri dulcissima memoria, cujus hîc habeo Iconem ante oculos dum hæc ad
Te scribo positam, inter alias multas mihi carissimam. Unum Ferne-
lium
illi antepono, quem ipse tanquam Numen colebat et reverebatur.

Dij majorum umbris, tenuem et sine pondere terram,
Spirantésque crocos, et in urna perpetuum ver ;
Qui præceptorem sancti volvere parentis Esse loco.

Vix aliquid tenuissem boni in Medicina, vix probus, et vix aliud quàm,
ut sic dicam, quàm imperitus Empiricus aut Agyrta fuissem, nisi
primario viro, Nic. Pietreo, totius Europæ Medorum principi, optimo meo
fato, adhuc adolescens, maturè innotuissem. O virum eximium, egre-
gium, cordatum ! dicam verbo : ô virum eruditissimum, sapientissimum,
optimum ! Vixit ille bono publico totius Galliæ annos 80. et obijt anno
Christi 1649. antiquior Scholæ Medicæ Paris. Magister et Decanus, supra
omnes titulos positus, supra omnem invidiam, et omni laude dignissimus. Io. nostri


Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Lettre de Guy Patin à Werner Rolfinck, le 16 août 1666, note s.
Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1438&cln=s
(Consulté le 18.10.2019)

Licence Creative Commons "Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron" est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.